A Győri Püspökség Körlevelei, 1905

Tartalomjegyzék

i8 et Calvini errores, qui eo tempore longe lateque per Hungáriám grassabantur. Nec multo post inter Canonicos Metropolitanae Ecclesiae cooptatus et Archidiaconatu Comaromiensi auctus est; indeque a Canonicis Szeplacensis Abbatiae administrandae, quae prope Cassoviam est, provinciam suscepit. Id non sine Dei numine factum est, qui ibidem martyrii palma servum suum donare decreverat, et socium addere duobus aliis fortissimis viris e Societate Jesu, qui Cassoviae et in viciniis per id tempus in catholicis confirmandis et haereticis reducendis insudabant. Horum alter fuit Stephanus Pongraczius. Iste ortus anno MDLXXXII. e gente inter Hungaros satis illustri ac piissima in domo educatus atque in litteris excultus, ubi adolevit se ad Societatem Jesu ineundam vocari sensit, eo etiam tum animo, ut patriae ab Lutheri et Calvini placitis infectae et civilibus turbis exagitatae in subsidium veniret. Et sane in Societatem admissus et absolutis multa cum laude philosophiae ac theolo­giae studiis, anno MDCXV. missus est Homonnam in Hungária superiori, ut sacris expeditionibus intentus, catholicos in fide ac pietate confirmaret et haereticos vel ad catholicae religionis gremium reduceret, vel in suis erroribus pervicaces confun­deret. Quod munus satis profecto arduum flagranti zelo, nec tamen minori prudentia quatuor circiter annos executus est, Cassoviae praesertim, quo ab Andrea Dóczy regio gubernatore vocatus, in ipsa regia domo una cum Melchiore Grodecz rece­ptus rem catholicam sustentabat. Consuetudine cum Marco Crisino inita, quem saepe hospitem habuit sub festum, Sancti Patris Ignatii anno MDCXIX. cum eodem Homonnam seccessit ut sacris, exercitationibus animum excolerent ac novas vires ad pugnandum pro Christo sumerent: quod non sine Dei consilio factum est, qui eos ita ad capitale praelium parabat quod brevi erat subeundum. Tertius accedit ad hos duos pater Melchior Grodeczius. Eum in Silesia ortum et in Societate Jesu variis muneribus perfunctum Andreas Docius Cassoviam acciverat, ut milites, quos in praesidium habebat, excoleret. Quo in Apostolico ministerio memoria proditum est eum simili charismate donatum fuisse, quo olim Apostoli et ipse Fran- ciscus Xaverius ditati fuerunt: nam sive bohemice sive germanice loqueretur, ab utriusque gentis hominibus aeque intelligebatur. Dum hi tres Christi pugiles sacris ministeriis impense vacabant, accidit ut Georgius Rákóczy Cassovia potiretur nomine Gabrielis Bethlenii, qui Turearum auxilio fretus et ab haereticis Bohemiae et Hungáriáé eccitus cum magno exercitu regionem invaserat, ut eam Imperatoris auctoritate subtraheret sibique et suis addiceret. Rákóczyus illico iussit tres catho­licos sacerdotes domi a militibus custodiri et, coacto civitatis consilio, de eorum caede decretum est. Igitur post mediam noctem inter diem sextam et septimam mensis Septembris anni MDCXIX. immissi carnifices primo occurrentem Pongra- cium clavae ferreae ictu prosternunt: dein omnes tres pugnis, calcibus, colaphis ac probrosis etiam vulneribus Jesu et Mariae nomina ingeminantes caedunt. Crisinus oblatam sibi Rákóczyi nomine salutis spem, si a fide catholica descisceret, con­stanter reiecit, Tunc vestibus exutos ac laquearis trabibus suspensos ardentibus faci­bus ustulant, donec detectis costulis viscera diffluerent. Demum adventante iam die demissos e trabibus Crisinum et Grodeczium capite obtruncant, Pongraczium acinace in capite bis percutiunt et uti jam mortuum in latrinam una cum aliorum corporibus

Next

/
Thumbnails
Contents