A Győri Püspökség Körlevelei, 1905
Tartalomjegyzék
17 Breve Beatificationis servorum Dei MARCI CRISINI Canonici Strigoniensis, STEPHANI PONGRACII et MELCHIORIS GRODECZII e Soc. Jesu in Hungária Martyrum. PIUS PAPA X. Ad perpetuam rei memoriam. — De fortissimis Hiero- martyribus verba facturis obversantur Nobis animo, quae olim Paulus et Timotheus conscripsere Philippensibus suis : „ Vobis donatum est pro Christo non solum ut in eo credatis, sed ut etiam pro eo patiamini.“ Quod quidem beneficium largitus est Deus tribus lectissimis viris, qui sunt Marcus Stephanus Crisinus Metropolitanae Ecclesiae Strigoniensis Canonicus, Stephanus Pongraczius et Melchior Grodeczius e Societate Jesu, quorum res praeclare gestas, effusam pro Christo vitam commemorandas suscepimus, ne desint catholicis viris in hisce adversis Ecclesiae temporibus inclyta fidei et fortitudinis exempla, quae possint, si res postulet, imitari. Marcus Stephanus Crisinus, Crisii natus est in Liburnia nobili genere, qui partum a maioribus decus suarum virtutum laude provexit. De prima eius pueritia id constat ex toto corporis habitu egregiam animi indolem emicuisse. Illud quoque memoriae proditum eum vix triennem puellulum mirifico amore prosequutum fuisse coelestem matrem Mariam eamque deinceps semper in trepidis rebus ac praecipue in crudelissimae mortis agone confidenter invocasse. Paulo grandior factus et in Collegium Ferdinandaeum adscitus, quae a parentibus virtutum documenta exceperat, moribus ad modestiam compositis, constanter expressit et in Congregationem Marianam protinus adscriptus nova et eximia in Beatam Virginem pietatis exempla dedit. Specimen etiam sane optimum ingenii praebuit in scholis, ubi sedulitate et industria aequalibus praeluxit; adeo ut in philosophia et physica magister fuerit renunciatus. Cum vero se divino quodam instinctu ad sacerdotium sentiret impelli, re cum sapientibus viris communicata, de pientissimorum parentum consensu, clericalem habitum induit ac theologicis studiis proludere coepit. Quod ut animadvertit pater Gregorius Rumer Societatis Jesu, cum nec pauca neque exigua de eo polliceri posse speraret, egit ut in Almam Urbem in Collegio Germanico-Hungarico alendus mitteretur, studiorum curriculum tam bene in patria institutum confecturus. Romam igitur venit et in Collegium receptus est annos natus duo et viginti. In praenobili hac virtutis et doctrinae palaestra optimi cuiusque brevi non imitator solum sed aemulator evasit. Absoluto theologiae curriculo et iam sacerdotio initiatus, prae ceteris aptus iudicatus est, qui universam theologiam publica et solemni disputatione defenderet. Inde in patriam reversus omnia Apostoliéi viri munia exercere coepit, idque eo successu, ut eius fama per omnem circa regionem vulgaretur; qua permotus celeberrimus ille Strigoniae Archiepiscopus et Hungáriáé Primas Petrus Pázmány, eum in suam dioecesim accivit, quo ad omne sacri officii munus uteretur praesertim contra Lutheri Nr. 1221. Breve beati ficationis Martyrum Cassovien- sium.