A Győri Püspökség Körlevelei, 1904
Tartalomjegyzék
23 Universis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis salutem et Aposto- licam benedictionem. Quae Catholico nomini aeternaeque fidelium saluti bene, prospere, feliciterque eveniant, ea ex supremi Apostolatus officio quo fungimur divinitus, quacumque ope possumus, procuramus et spiritualium munerum largitione favemus. Iam vero cum proximo anno quinquagesimus recurrat anniversarius dies ex quo toto Catholico orbe plaudente fei. rec. Pius PP. IX. Praedecessor Noster solemni decreto Virginem Deiparam sine labe originali Conceptam declaravit, atque ad auspicatissimi eventus memoriam recolendam plurimis in templis ac sacellis die octava cuiusque mensis per solidum annum, a die octava vertentis Decembris ad octavam pariter diem Decembris mensis proximi anni MDCCCCIV vel Dominica immediate respective sequenti, peculiares habendae sint supplicationes ; Nos, quibus nihil antiguius quam ut fidelium pietas erga immunem ab omni macula Virginem magis magisque in dies excitetur, coelestes idcirco Ecclesiae thesauros, quorum Nobis dispensationem Altissimus commisit, benigne in Domino reserare censuimus. Quae cum ita sint, de Omnipotentis Dei misericordia ac BB. Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus ac singulis fidelibus ex utroque sexu, qui in qualibet ex Ecclesiis sive sacellis ubique terrarum existentibus, in quibus de respectivi Ordinarii licentia menstrua in honorem Immaculatae Virginis supplicatio rite fiat, eidem, contrito saltem corde, adsint, in forma Ecclesiae solita de poenalium numero septem annos totidemque quadragenas ; quoties vero diebus quibus mensilis haec pia exercitatio locum habet Ecclesias seu oratoria supramemorata contrito similiter corde visitent, toties iis in forma pariter Ecclesiae consueta trecentos dies de numero poenalium expungimus. Insuper eisdem ex utroque sexu fidelibus, qui saltem ter intra anni curriculum dictis supplicationibus aderint, atque admissorum confessione expiati et coelestibus epulis refecti pro Christianorum Principum concordia, haeresum extirpatione, peccatorum conversione, ac S. Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effundant, semel tantum per unumquemque eorum lucradam, plenariam: tandem iis qui intra futuri anni MDCCCCIV spatium vel tur- matim vel singillatim peregre ad hanc Almam Urbem Nostram accedant, dummodo vere quoque poenitentes et confessi ac S. Communione refecti Vaticanam et Libe- rianam Basilicas devote visitent ibique ut supra pias ad Deum preces effundant, etiam Plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam et remmissionem misericorditer in Domino concedimus. Denique largimus fidelibus iisdem si malint, liceat plenariis hisce ac partialibus indulgentiis vita functorum labes poenasque expiare. Non obstantibus contrariis quibuscumque. Praesentibus unice tantum. Volumus autem ut praesentium litterarum transumptis seu exemplis, etiam impressis, manu alicuis Notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae praemunitis, eadem prorsus adhibeatur fides quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die VII Decembris MCMIII Pontificatus Nostri Anno Primo. — L. -J* S. ALOIS. Card. MACCHI. Jaurini, die 25. Februarii 1904. Nr. 1331. SS. indulgentiae a Pio PP. X. P. M. benigna Dispositione concessae occasione piarum supplicationum in Ecclesiis seu Oratoriis singulis mensibus ab Ordinariis locorum indictarum vel etiam pro piis peregrinationibus quae intra annum MCM1V. Romam instituentur.