A Győri Püspökség Körlevelei, 1904
Tartalomjegyzék
Nr. 4222. Indulg. Christifideli- bus conceduntur intuitu Novendialium a gratia in honorem S. Francisci Xaverii. ediderint, plenariam indulgentiam in ipso mortis articulo lucrari valeant. Praesenti in perpetuum valituro. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae ex Secretaria eiusdem S. C., die 9. Martii 1904. — L. -j- S. — A Card. Tripepi, Praef. Pro Secretario, los. M. Can.cus Coselli, Sub.tus. Jaurini, die 15-a Julii 1904. Urbis et orbis. Abhinc tribus fere saeculis Christifideles ad S. Franciscum Xaverium Indiarum Apostolum praedicatione et miraculis insignem confidenter confugere consueverunt devoto praesertim exercitio, quod propter magnam in praesentibus vitae necessitatibus compertam efficaciam „Novendiales a gratia“ appellare non dubitarunt. Ad quod pium exercitium magis fovendum Summi Pontifices indulgentias sive partiales sive plenarias iam pridem elargiti sunt, quae tamen ad quasdam regiones et praecipue ad ecclesias Societatis lesu coarctabantur. Nunc vero, quo uberiores ex his novendialibus precibus pietatis fructus colligantur, SSmo Dno Nro Pio PP. X. preces sunt exhibitae, ut easdem, ubivis peractas, sacris indulgentiis ditare dignaretur. Has vero preces idem SSmus, in audientia habita die 23. Martii 1904. ab infrascripto Cardinali Praefecto Sacrae Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae, peramenter excipiens, universis Christifidelibus memoratum exercitium quovis anni tempore sive publice sive privatim peragentibus, sequentes indulgentias, defunctis quoque applicabiles bis tantum in anno acquirendas, concedere dignatus est; nempe : i° tercentum dierum quovis earumdem novendialium die lucrandam ab iis, qui vel subsequentem orationem vel, si illam ad manum non habeant, quinquies Pater, Ave et Gloria Patri etc., corde saltem contrito ac devote recitaverint; 20 plenariam autem iis, qui post huiusmodi pium expletum exercitium infra octo dies confessi ac S. Synaxi refecti ad mentem Sanctitatis Suae pie oraverint: Oratio quolibet novendialium die recitanda : »O valde amabilis et charitate plenus, Sancte Francisce Xaveri, tecum Maiestatem Divinam reverenter adoro ; et quoniam summopere gaudeo de singularibus gratiae donis, quae Ipsa tibi contulit in hac vita, et gloriae post mortem, Ei maximas ago gratias, teque toto cordis affectu deprecor, ut efficaci tua intercessione praecipuam mihi gratiam velis obtinere sanctam vitam agendi sancteque moriendi. Insuper te rogo, ut mihi impetres. . . (hic exprimatur gratia sive spiritualis sive temporalis imploranda). Si vero id, quod a te suppliciter peto, ad Dei gloriam et ad maius bonum animae meae minime confert, tu, quaeso, mihi impetres quod utrique est utilius. Arnen. Pater, Ave et Gloria Patri etc.«. Praesenti in perpetuum valituro. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae ex Secretaria eiusdem S. Congregationis die 23. Martii 1904. — L. j- S. — Aloisius Card. Tripepi, Praef. Pro Secret., Ioseph. M. Can.cus Coselli, Sub.tus. Jaurini, die 15-a Julii 1904. Nicolaus m. p., Episcopus.