A Győri Püspökség Körlevelei, 1904
Tartalomjegyzék
189 positam, alioquin praesentes nullae sint; utque praesentium Litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris, die XXVIII Februarii MCMIV, Pontificatus Nostri Anno primo. — L. -j- S. — Pro. D.no Card. Macchi, Nicolaus Marini, Substitutus. Praesentium Litterarum authenticum exemplar transmissum fuit ad hanc S. Congregationem Indugentiis Sacrisque Reliquiis praepositam. In quorum fidem etc. Datum Romae, ex Secretaria eiusdem S. Cong.nis, die ii Martii 1904. — L. -j- S. — Josephus M. Can. Coselli, Substitutus. Jaurini, die 15-a Julii 1904. Occasione examinis concursualis die i-a Julii asservati inter alumnos Dioecesanos recepti sunt ad Seminiarum Minus sequentes iuvenes : pro Classe VII. Gymnasiali: Joannes Bán; pro Classe VI. Gymn. : Franciscus Jákli; pro Classe V. Gymn.: Josephus Horváth, Josephus Giczi, Stephanus Bene, Eugenius Wallisch, Joannes Mayer, Joannes Németh, Joannes Gruber, Paulus Mülhauser, Ignatius Grozner, Julius Vissi, Ludovicus Tóth, Josephus Vörös, Stephanus Tóth, Joannes Győrök, Antonius Györkös, Aloysius Mayer. Jaurini, die 15-a Julii 1904. Clerici Dioecesani: Julius Fehérváry, Antonius Hajós, Aemilius Josephus Ladislaus Kirchmayr, Franciscus Pócza, Carolus Augustinus Straub, absolutis studiis theologicis ac praemissis praemittendis die 27-a Junii Presbyteri Dioecesis Nostrae ordinati sunt; Josephus Aistleitner vero servatis servandis ad Subdiaconatum est promotus. Jaurini, die 15-a Julii 1904. Nr. 4219. Suscepti ad Seminarium Dioecesa- num Minus Nr. 4220. Neoordinati Presbyteri et promotus ad Subdiaconatum Urbis et orbis. Christifideles iam prope morituros pia Mater Ecclesia nunquam praetermisit opportunis pro rei necessitate solari subsidiis. Saluberrimis autem hisce adiumentis recens aliud iamnunc accenseri potest. Nam plerique e clero iique potissimum, qui curae animarum incumbunt, ut in dies spirituali hominum bono in supremo vitae discrimine provideatur, Sanctissimo Domino Nostro Pio Pp. X. preces admoverunt, quo Christifidelibus sequentem actum adhuc in vita emiten- tibus: »Domine Deus meus, iam nunc quodeumque mortis genus prout Tibi placuerit, cum omnibus suis angoribus, poenis ac doloribus de manu tua aequo ac libenti animo suscipio«, plenariam indulgentiam in articulo mortis consequendam elargiri dignaretur. Has vero preces, relatas in Audientia habita die 9. Martii 1904. ab in- frascripto Cardinali Praefecto S. Congregationis Iindulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae, Eadem Sanctitas Sua peramanter excipiens, benigne concessit, ut omnes Christifideles, qui, die ab eisdem eligendo, sacramentali confessione rite expiati sacraque Synaxi refecti, cum vero charitatis in Deum affectu, praedictum actum Nr. 4221. Indulg. plen. in articulo mortis lucranda conceditur iis qui sequentem actum adhuc in vita emittunt.