A Győri Püspökség Körlevelei, 1904
Tartalomjegyzék
179 Beatissime Pater. Frater Bonaventura Marrani, Ordinis Fratrum Minorum Procurator Generalis, annuente supremo ipsius Ordinis Moderatore, ad Sanctitatis Tuae pedes humillime se provolvit, sequentia exponens: Experientia compertum Oratori est, plures ex vestitionibus et professionibus Fratrum ac Sororum Tertii Ordinis poenitentium Sancti Francisci irritas esse, sive ex legitimarum defectu facultatum in Sacerdotibus Congregationum directoribus, sive ex vitiis essentialibus in receptione Tertiariorum ad habitum et professionem, sive ex materia deficienti in scapularibus admissa. Itaque, cum perdifficile sit tot probationes Tertiariorum professionesque innovari, humillimus idem Orator enixe Sanctitatem Tuam rogat, ut omnia in hanc usque diem vitia, quae sic admissionem ad habitum ac tyrocinium professionemque Sodalim Tertii Ordinis saecularis substantialiter inficiunt, suprema Auctoritate tollere digneris, atque omnes hujusmodi receptiones ac tyrocinia professionesque Tertiariorum sanes in radice ac ratihabeas, ne alioquin Christifideles Tertio Ordini Seraphico nomen dantes, spiritualibus bonis hinc resultantibus immerito priventur. Et Deus etc. Vigore specialium facultatum a Sanctissimo Domino Nostro concessarum, Sacra Congregatio Eminentissimorum ac Reverendissimorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium negotiis et consultationibus Episcoporum et Regularium praeposita? attentis expositis, receptiones omnes, tyrocinia ac professiones Sodalium Tertii Ordinis saecularis in radice sanat atque convalidat in omnibus juxta preces. Contrariis quibuscumque non obstantibus. — Romae, 3. Februarii 1904. — D. Card. Ferrato,, Praef. Jaurini, die 15-a Julii 1904. Urbis et orbis. Anno nuper elapso prodiit primum Viennae in Austria, lingua germanica exarata, et dein Parisiis in gallicam versa, pagella quaedam referens, ad reprimendos schismaticos conatus cuiusdam sectae „Los von Rom“ nuncupatae, orationem illam quae incipit verbis: „0 lesu, Salvator mi et Redemptor, Fili Dei vivi“ etc., quaeque sequens monitum prae se fert: ,>Sanctitas Sua Leo PP. XIII omnibus christifidelibus genuflexis et pie hanc orationem recitantibus tercentum dierum indulgentiam concessit; et vigore Rescripti diei 27 octobris 1902 indulgentiam plenariam omnibus qui praedictam orationem recitaverint et S. Synaxi fuerint digne refecti; quae indulgentia applicari poterit animabus Purgatorii.« Deinde vero dubium propositum fuit: Utrum, nempe, talis indulgentia plenaria acquiri possit semel in die, uti habetur de precibus »En ego, 0 bone et dulcissime Iesu« etc., an verius semel in mense tantum? Porro S. Congregatio Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praeposita, attento tenore Rescriptorum diei 15 Februarii et 27 Octobris anni 1902, quibus indulgentiae memoratae orationi adnexae fuerunt, declarat: Universis christifidelibus devote recitantibus orationem, quae ita sonat: Nr. 4213. Receptiones, tyrocinia et professiones Sodalium Tertii Ordinis saec. S. Fr. in radice sanantur et convalidan- tur quatenus opus sit. Nr. 4214. Indulgentiae adnexae orationi: »O Iesu, Salvator mi et Redemptor, Fili Dei vivi« etc.