A Győri Püspökség Körlevelei, 1904

Tartalomjegyzék

15' PIUS PP. X. Motu proprio. Quae in Ecclesiae bonum integre provehen­dum spectant et ad animarum salutem valde conferre noscuntur, ea cuncta, pro Apostolid muneris sollicitudine, Pontificum decessorum vestigiis, ut par est, religiose inhaerentes, Nos etiam omni opera providere et ad exitum perducere contendimus- Hinc fit, ut ad sacrum quoque Consilium, cuius est de Indulgentiis Sanctorumque Reliquiis cognoscere, speciatim cogitationem convertamus, eique, ad diuturnam stabi- lemque formam fructuosius perficiendam, sedulum curarum Nostrarum officium optemus impertiri. Hoc sane permulta suadent, sed ipsa, imprimis, sacri eiusdem Consilii dignitas, iure veluti suo, maxime requirit. Vix enim attinet dicere, quanti semper momenti res sit habita, indulgentiarum thesaurum naviter inviolateque custo­dire, de Sanctorum Reliquiis earumque veneratione recte peragere, gravissima alia in id genus munia pie adimplere, deque normis iam statutis, ad temporum rerum- que usum et necessitatem iura declarare. Has profecto ob causas Romani Pontifi­ces facere non potuerunt, quin, reputando experiendoque, quanto maiore valerent accuratione, huius rei prosperitati indesinenter consulerent. Nam, ut praetereamus quae Innocentius IIP et Pius IV2 caeterique plures, praesertim post Synodi Triden- tinae decreta,3 sapienter caverunt, neminem plane latet quas tulerint leges Clemens VIII et Clemens IX, qui de peculiari delectorum quorumdam S. R. E. Cardinalium Congregaitone instituenda peropportunum oppido consilium inierunt; quasque dein­ceps regulas Clemens XIII, Benedictus XIV, Leo XII, Pius IX et Leo XIII, datis in id haud semel Litteris, conficiendas curaverint. Scilicet, rei gravitate permoti, ut maior in hoc Apostolica evigilaret diligentia, conspiciebant apprime Antecessores Nostri de facto quidem agi, quod, in Christiani nominis decus, permagni interesset, et ad uberem Christifidelium utilitatem pertineret potissimum. Quapropter eadem Nos impellit causa, ut partem providentiae Nostrae non postremam idem sibi opus vindicet. — Quo autem plurimum auxilii, pro sanctis Ecclesiae institutis, possit, accedere, illud Nobis praecipue desiderandum animo obversatur, ut, nempe, quae arctissima quadam obiecti, spiritus officiorum, methodique gerendae, vel identitate, vel saltem affinitate et similitudine inter se adiunguntur, ea simul in unum etiam corpus coalescere et coagmentari spectentur; prouti ratio et naturalis ordo expostu­lat, eventa quotidie comprobant, atque experientia perspicuae esse opportunitatis omnino confirmat, Virtus, enim, ut S. Thomas4 docet, quanto est magis unita, tanto est fortior, et per separationem minuitur. Ac propterea, nihil finis obtinendi efficacitatem alacrius promovere dignoscitur, quam conspirantium virium cumulata 1 Cap. Cum ex eo; De Reliq. et vener. Sanctorum. — 2 Bull. Decet Roman. Pontif. die 7. Nov. 1562. — 3 Cone. Trid. Sess. 21; Decr. De Jndulg. — 4 2a 2ac Quaest. XXXVII, a. 2, ad 3um. Nr. 3453. S. Congre­gatio Indul­gentiis et SS. Reliquiis praeposita, cum S. Rituum Con­gregatione perpetuo coniungitur.

Next

/
Thumbnails
Contents