A Győri Püspökség Körlevelei, 1904

Tartalomjegyzék

J52 possessio; nihil optima incolumitatis adiumenta in bonum melius devincit, quam reflorens voluntatum communio; nihil copiam ad fructus efferendos salutares potiorem haurit, quam facultatum in societatem adiunctio. — Porro non est cur pluribus ostendamus huius- modi similitudinem et affinitatem vel maxime vigere inter S. Congregationem, cuius id proprium est, ut de Dei et Sanctorum cultu, praecipuo sibi munere expediendo, pertractet, atque iis, quae in hanc rem obveniunt, assiduo sollerterque prospiciat. Quae cum sic se habeant, ut quod e re penitus esse censemus, id tandem a Nobis absolvatur, et spes utilitatum exploratarum, quas Romana istituta gignere nemo non videt, plenius in dies augeatur, omniaque ex votis salubrius cedant, Nos, motu pro­prio, certa scientia, causaque mature perpensa, decernimus et statuimus, ut Congre­gatio Indulgentiis et Reliquiis praeposita cum S. Rituum Congregatione in posterum tempus perpetuo coniungatur; salvis ex integro manentibus sui muneris, officialium et facultatum ratione et forma hucusque servatis. Hunc praeterea in finem, dilecto Filio Nostro S. R. E. Cardinali Aloisio Tripepi, ipsius Congregationis Indulgent, et SS. Reliq. Praelecto, munus etiam Pro-Praefecti S. Rituum Congregationis conferi­mus et demandamus. — Consiliis hisce curisque Nostris exitum, hoc praesertim temporum cursu, perutilem non defore summopere confidimus, benignitate annuente Dei providentissimi. — Praesens autem decretum, ratum et firmum deinceps con­sistere, et auctoritatis Nostrae Apostolicae robore muniri volumus, edicimus et declaramus contrariis quibuslibet minime obstantibus. Datum Romae apud S. Petrum, die XXVIII. Ianuarii MCMIV, Pontificatus Nostri anno primo. PIUS PP. X. Jaurini, die io-a Junii 1904. I. Nr. 3454. Facultates ordinariae atque extra­ordinariae Sacror. Rituum Con­gregationis. I. Facultates extraordinariae quae per Sacram Rituum Congregationem ex audientia SS.mi obtineri possunt. I. FACULTATES EXTRAORDINARIAE IN CAUSIS BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS SERVORUM DEI. i. Deputandi Episcopos in numero a Generalibus Decretis designato ad construendos Processus Apostolicos. 2. Prorogandi terminum ad explendos Proces­sus Apostolicos. 3 Indulgendi aperitionem Processuum Ordinaria non minus, quam Apostolica Auctoritate constructorum, attamen adiecta clausula : servatis servan- dis. 4. Proponendi in Congregatione Ordinaria absque interventu et voto Consul­torum Dubia: I. Validitatis Processuum, II. Signaturae Commissionis Introductionis Causae ; III. Reassumptionis Causae ad Canonizationem ; IV. Singula, quae commu­niter nuncupantur minora; V. Causas adprobationis seu confirmationis Cultus imme­morabilis. 5. Proponendi Dubium in Congregatione Ordinaria Signaturae Commis­sionis Introductionis Causae, quamvis non defluxerit terminus requisitus decem annorum a praesentatione Processuum Ordinaria Auctoritate constructorum. 6. Proponendi Dubium supra Virtutibus, quamvis requisitus terminus quinquaginta annorum non defluxerit a morte Servorum Dei, de quibus agitur. 7. Concedendi Litteras particulares Sacrorum Rituum Congregationis cum Instructionibus R. P. D.

Next

/
Thumbnails
Contents