A Győri Püspökség Körlevelei, 1904
Tartalomjegyzék
Nr. 3198. Aliae conceduntur in- dulg. recitantibus Parvum Officium SS. Cordis lesu. Nr. 3199. Paulus Csizmadia ab Ordinibus et Officiis suspensu«. PIUS PP. X. Ad perpetuam rei memoriam. Curavit exponendum Nobis Venerabilis Frater Josephus Episcopus Andegavensis, quamplures fideles illis in regionibus Parvum Officium SS.mi Cordis Jesu a Sacrorum Rituum Congregatione recognitum et adprobatum devote quovis die recitare solitos esse, eamque constantem in precibus perseverantiam fidem excitare, ac potissimum sincerae charitatis ardorem fovere ac provehere. Quo vero tam laudabile studium erga SS.mum Jesu Cor in dies magis provehatur, enixas Nobis idem Antistes preces adhibuit, ut coelestes Ecclesiae thesauros reserantes, fidelibus parvum idem Officium recitantibus nonnullas alias indulgentias largiri dignaremur ; Nosque id rati in spirituale christiani gregis bonum quam maxime cessurum, votis hisce piis annuendum, quantum in Domino possumus, existimavimus. Quae cum ita sint, de Omnipotentis Dei misericordia, ac BB. Petri et Pauli Apiorum Eius auctoritate confisi, praeter indulgentiam partialem biscentum dierum iis concessam per similes Ap.licas Litteras die XII mensis Decembris anno MDCCCCI datas, qui dictum parvum Officium, vel latina vel vernacula lingua, dummodo versio sit fidelis et rite probata, devoto et contrito corde, quovis anni die recitaverint, atque ad mentem Romani Pontificis oraverint, omnibus pariter et singulis fidelibus ex utroque sexu, qui per solidum mensem ipsum officium integrum singulis diebus recitaverint ac vere poenitentes et confessi ac S. Communione refecti, uno ad cuiusque eorum lubitum eligendo intra mensis ipsius spatium die publicum quodvis templum visitent, ibique pro Christianorum Principum concordia, haeresum extirpatione, peccatorum conversione ac S. Matris Ecclesiae exaltatione pias ab Deum preces effundant, Plenariam omnium peccatorum suorum Indulgentiam et remissionem, quam etiam anirňabus christifidelium quae Deo in charitate coniunctae ab hac luce migraverint, per modum suffragii applicare possint, misericorditer in Domino concedimus et largimur. Contrariis non obstantibus quibuscumque Volumus vero ut praesentes nullae sint nisi earumdem exemplar transmittatur ad Congregationem Sacris Reliquiis atque Indulgentiis praepositam ; utque praesentium Litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die 1 Martii MDCCCCIV. Pontificatus Nostri Anno primo. L. -j- S. Pro D.no Card. MACCHI NICOLAUS MARINI, Substitutus. Praesentium Litterarum exemplar transmissum fuit ad hanc S. Congregationem Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositam. In quorum fidem etc. Datum Romae, ex Sec.ria eiusdam S. Cong.nis, die 8 Martii 1904. JOSEPHUS M. Can. COSELLI, Substitutus. Jaurini, die 25. Maii 1904. Mente attonitus, corde vero acerrimo simul ac amarissimo dolore perculsus certiorem reddo Ven. Clerum, Paulum Csizmadia, cooperatorem Mocsaensem sententia supremi fori civilis de crimine falsi scripto ab eodem perpetrato convictum et ad carceres condemnatum legibus ecclesiasticis postulantibus ab Ordinibus et Officiis suspensum esse. Jaurini, die 25. Maii 1904. Nicolaus m. p., Episcopus.