A Győri Püspökség Körlevelei, 1904
Tartalomjegyzék
Facultas vero sub num. 5. concessa circumscribitur ad casum strictae et urgentis necessitatis ut e. g. pro gravi infirmitate alicuius in America degentis, quem christiana charitas aut pietatis officium invisere exigant, neque tempus suppetat recurrendi ad S. Sedem. Sed in hoc et similibus adiunctis causa urgentis necessitatis in discessoriis litteris clare ac determinate exprimenda erit, absentiae tempus ad sex menses circumscribendum et de re statim edocenda S. Concilii Congregatio. II. Extra Italiam vero in posterum ne liceat Europae Ordinariis discesso- riales pro America suis Clericis largiri, nisi requisito prius consensu Episcopi dioecesis illius, ad quam sacerdos pergere cupit, permutatis ad hunc finem secretis litteris, in quibus de aetate et de moralibus atque intellectualibus qualitatibus migrantis sacerdotis Americanus Praesul doceatur. Excipitur tamen casus strictae et urgentis necessitatis, in quo, pari modo ac supra, licentia a proprio Ordinario concedi poterit, sed ad sex menses tantum valitura, adnotata causa urgentis necessitatis et monito per Epistolam Episcopo loci ad quem Sacerdos proficiscitur. III. Pro migraturis denique ex qualibet orbis parte ad Philippinas insulas eaedem leges ac normae serventur ac pro Italis Sacerdotibus ad Americam pergentibus, hac tamen differentia ut pro Europae sacerdotibus venia expetenda sit a S. Congregatione Concilii; pro Americae vero aut alterius regionis sacerdotibus, a Delegatione Apostolica Washingtoniae. Itaque in posterum discessoriae litterae pro clericis in Americam et ad Insulas Philippinas migraturis conficiantur in forma specifica, iuxta regulas superius statutas; et aliter factae nullius valoris sint, et qua tales ab Ordinariis illarum dioe- ceseon aestimentur. Facta autem de his omnibus relatione SS mo D. N. Pio PP. X. in audientia diei 17. Septembris p. e. ab infrascripto Cardinali Praefecto, Sanctitas Sua Decreta Emorum Patrum confirmavit, per circulares S. C. litteras publicari, et ab omnibus rite observari mandavit, contrariis quibuscumque minime obstantibus. — Datum Romae ex aedibus S. C. Concilii, die 14. Novembris 1903. — L. -f S. — V. Card. VANNUTELLI, Ep. Praen., Praefectus. C. DE LAI, Secretarius. Jaurini, die 25. Maii 1904. Quo magis cultus et pietas in sanctum Vincentium a Paulo Congregationis Missionis et Puellarum a Caritate Parentem et Fundatorem, necnon omnium Societatum Caritatis peculiarem Patronum, foveatur et promoveatur, Rmmus Dominus Antonius Fiat, praefatae Congregationis Superior Generalis, a Sanctissimo Domino nostro Pio Papa X. supplex efflagitavit, ut in ecclesiis et capellis Congregationis Missionis et Puellarum Caritatis festum peragi valeat de Patrocinio S. Vincentii a Paulo, die 20 Decembris quotannis recolendum, cum Officio et Missa propria, iuxta schema Apostolicae Sedis sanctioni demisse subiectum ; prouti aliis Ordinibus seu Congregationibus simile festum de eorum sanctis Fundatoribus concessum est. Nr. 3185. Festum Patrocinii S. Vincentii a Paulo.