A Győri Püspökség Körlevelei, 1904

Tartalomjegyzék

130 »2. Exceptio tantummodo admitti poterit, onerata Episcopi conscientia, pro aliquo eius dioecesano sacerdote maturae aetatis, sufficienti sacra scientia prae­dito, et vere iustam afferente emigrationis causam; qui tamen, bonum testimonium habens intemeratae vitae, in operibus sacri ministerii cum laude spiritus ecclesia­stici et studii salutis animarum hactenus peractae, solidam spem exhibeat aedifi­candi verbo et exemplo fideles ac populos ad quos transire postulat, nec non moralem certitudinem praestat numquam a se maculatam iri sacerdotalem dignita­tem exercitatione vulgarium artium et negotiationum.« »3. Sed in huiusmodi casu idem Italus Episcopus et Ordinarius, omnibus rite perpensis et probatis, rem absque sacerdotis postulantis interventu, agat cum ipso Ordinario Americano, ad cuius dioecesim ille transire cupit, et habita ab ipso Americano Ordinario eiusdem sacerdotis formali acceptatione, una cum promissione eum ad aliquod ministerii ecclesiastici munus deputandi, de omnibus et singulis ad memoratam S. Congregationem Concilii referat. Quae si tamen assentiatur, tunc poterit Episcopus discessorias litteras concedere, communicando cum Americano Antistite per secretam epistolam, nisi ei iam cognitae sint, notas emigrantis sacer­dotis proprias ad impediendas fraudes circa subiecti identitatem.« »Ex ea dioecesi ad aliam in America eidem sacerdoti emigrare ne liceat absque nova sacrae Congregationis licentia.« »4. Excluduntur in quavis hypothesi presbyteri ritus orientalis.« »5. Quod si non agatur de emigratione, sed de alio Italiae sacerdote, qui ob suas peculiares honestas ac temporaneas causas pergere velit ad Americae par­tes, satis erit ut proprius Ordinarius, his perspectis, ac dummodo de caetero nihil obstet, eum muniat in scriptis sua licentia ad tempus (unius anni limitem non exce­dens), in qua ipsae abeundi causae declarentur, cum conditione, ut suspensus illico maneat a divinis expleto constituto tempore, nisi eius legitimam prorogationem obtinuerit.« »6. Non comprehenduntur his legibus de emigratione in Americam ii sacer­dotes, qui ad hoc speciali aliquo gaudent apostolico privilegio.« Hac lege, noxia plura remota et sublata fuerunt, non tamen omnia, neque ex toto. Experientia enim docuit, ex praepostera art. 5 superius recensiti interpre­tatione, salutaris illius legis effectum saepenumero fuisse frustratum. Praeterea con­stitit, nedum ex Italia, sed ex aliis quoque Europae regionibus nimiam esse, quan­doque etiam perniciosam, sacerdotum migrationem in Americam, et ad insulas Philippinas. Quare E.mi S. C. Patres, plurium Episcoporum relationibus rite, uti par erat, inspectis, eorumdem Episcoporum votis obsecundantes, rebus omnibus mature perpensis, censuerunt latius atque uberius esse hac de re providendum nova gene­rali lege, quae his capitibus continetur: I. Pro Italiae clericis, firmis dispositionibus contentis in circularibus litteris diei 27. mensis Iulii 1890. sub numm. 1., 2., 3., 4. et 6., Ordinariorum omnium tam Italiae quam Americae conscientia super plena earum observantia graviter oneratur.

Next

/
Thumbnails
Contents