A Győri Püspökség Körlevelei, 1904
Tartalomjegyzék
129 ubi de mera caritate agitur, ut supra fuit explicatum. Meminerint Iesum Christum universos voluisse homines vinculo mutui amoris devincire, qui est iustitae perfectio unicuique officium imponens sese alterius bono impertire.1 Has fundamentales normas Nos motu proprio ac certa scientia deque apostolica auctoritate Nostra in qualibet earum parte innovamus, ac praecipimus ut omnibus Coetibus, Circulis et Unionibus catholicis cuiuscumque naturae et formae transmittantur. Huiusmodi sodalitates dictas normas spectabiles in suis aedibus habere debent easque saepe in suis comitiis perlegere. Decernimus praeterea, ut diaria catholica eas integre publicent seque eadem observatura declarent; atque facto ipso observent: si secus fecerint severe moneantur, ac si post monitionem se non emendaverint, ab ecclesiastica auctoritate prohibeantur. Quoniam vero nihil prosunt verba omnisque actio, si exemplo ipsa iugiter non praeveniantur, comitentur ac subsequantur; necessarius character, qui refulgere debet in omnibus membris cuiuscumque catholicae societatis, est fidem aperte declarare per vitae sanctimoniam, morum puritatem legumque divinarum et ecclesiasticarum religiosam observantiam. Idque tum quia est officium christiani hominis, tum etiam ut is, qui ex adverso est, vereatur nihil habens malum dicere de nobis.2 Harum sollicitudinum Nostrarum pro communi bono catholicae actionis, praesertim in Italia, Deo fortunante, uberes felicesque fructus speramus. Datum Romae apud s. Petrum die 18 Decembris 1903, Pontificatus Nostri anno primo. PIUS PP. X. Jaurini, die 25-a Maii 1904. Clericos peregrinos, a remotis transmarinis oris venientes, iuxta veterum Patrum statuta, et canonicas sanctiones, tit. 22, lib. /., Decret., ipsasque prudentiae regulas, nonnisi caute ad sacri ministerii exercitium esse admittendos, neminem profecto latet. Nam propter distantiam et dissimilitudinem locorum, de personis earumque qualitatibus ac de valore documentorum, quae ab advenis exhibentur, iustum iudicium tute expediteque fieri saepe difficile est; fraus ac dolus (teste expe- rentia) aliquando subrepunt; unde periculum passim imminet, ne indigni ac nequam viri super gregem fidelium constituantur cum gravissima divinae maiestatis offensa et rei christianae iactura. Ad haec arcenda discrimina S. Concilii Congregatio, de speciali mandato SS.mi D. N. Leonis XIII., circularibus litteris ad Italiae et Americae Ordinarios die 27. mensis lulii 1890. datis legem tulit, qua Italorum sacerdotum migrationem in Americam certis regulis contineret. Huiusmodi regulae hae sunt. »1. In futurum prohibentur omnino Italiae Episcopi et Ordinarii concedere suis presbyteris e clero saeculari litteras ad emigrandum in regiones Americae.« Nr. 3184. Decretum S. Congr. Concilii de Clericis ad Americam et ad Philippi- nas insulas profecturis. 1 Cit. Instruet. — * Tit. II. 8.