A Győri Püspökség Körlevelei, 1904

Tartalomjegyzék

103 fuit ista vox: Praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam.1 Atqui si tempus ullum exstitit, quo humanae praesidia prudentiae maxime opportuna viderentur, illud profecto fuit, quum ad excipiendam tam novam doctrinam, communibus cupiditatibus tam repugnantem, tam oppositam graecorum et romanorum florentissimae humanitati, nulla esset animorum praeperatio. Nihilominus id genus prudentiam Apostoli a se alienam duxerunt, quibus divina erant comperta decreta: Placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere cre- dentes.* Ea stultitia, quemadmodum semper, sic adhuc iis . . . qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.3 In scandalo crucis, uti antea, sic in posterum arma suppetent omnium potentissima; ut olim, sic deinceps nobis erit in eo signo victoria. Haec tamen arma, Venerabiles Fratres, vim exuent omnem nec erunt pro­futura quidquam, si tractentur ab iis, qui interiorem vitam cum Christo non agant, qui non sint vera firmaque pietate instituti, qui Dei gloriae eiusque regni ampli­ficandi studio non flagrent. Quae omnia Gregorius adeo esse necessaria putabat, ut maximam curam impenderet in episcopos et sacerdotes creandos, qui divini honoris hominumque verae salutis magno desiderio tenerentur. Idque sibi proposuit in libro, qui Regula pastoralis inscribitur, ubi, ad cleri salubrem institutionem et ad sacro­rum anristitum regimen normae traduntur, non iis modo temporibus sed etiam nostris aptissimae. Idem, prout eius enarrator vitae describit, velut árgus quidam lumi­nosissimus per totius mundi latitudinem suae pastoralis sollicitudinis oculos* circumferebat, ut si quid in clero vitii aut negligentiae deprehenderet, in id statim animadverteret. Quin etiam vel ipsa periculi cogitatio, ne forte illuvies et corru­ptelae in mores clericorum irreperent, trepido metu eum afficiebat. Si quid vero contra Ecclesiae disciplinam actum comperisset, ea re vehementer angebatur, nec ullo poterat pacto quiscere. Tunc cerneres admonere corrigere, canonicas poenas mini­tari violatoribus, has interdum ipsémét irrogare, indignos, nulla interiecta mora, nulla rerum hominumve habita ratione, ab officio identidem prohibere. Multa praeterea monebat, quae his verbis in scriptis eius frequenter expressa leguntur: Qua mente apud Deum intercessionis locum pro populo arripit, qui familiarem se eius gratiae esse per vitae meritum nescit ?5 — Si ergo in eius opere passiones vivunt, qua praesumptione percussum mederi properat, qui in facie vulnus portat ?6 — Quinam poterunt in Christi fidelibus exspectari fructus, si veritatis praecones quod verbis praedicant, moribus impugnant?1 — Profecto diluere aliena delicta non valet is, quem propria devastant.8 Veri sacerdotis exemplar huiusmodi censet, atque ita describit: Qui cunctis carnis passionibus moriens iam spiritualiter vivit; qui prospera mundi post­posuit; qui nulla adversa pertimescit, qui sola interna desiderat; . . . qui ad aliena cupienda non ducitur, sed propria largitur; qui per pietatis viscera citius ad ignoscendum flectitur, sed nunquam plus quam deceat ignoscens, ab arce rectitudinis inclinatur; qui nulla illicita perpetrat, sed perpetrata ab aliis ut i- '• • - : . .V 1 I. Cor. 1, 23, —* Ibid., 1, 21. — 8 Ibid., 1, 18. — * Ioan. Diae, lib. II, c. 55. — 5 Reg. Pást. I, 10. — 6 Reg. Pást, I, 9. — 7 Ibid. I, 2. — 8 Ibid. I, 11.

Next

/
Thumbnails
Contents