A Győri Püspökség Körlevelei, 1904

Tartalomjegyzék

104 propria deplorat; qui ex affectu cordis alienae infirmitati compatitur; sicque in bonis proximi sicut in suis provectibus laetatur; qui ita se imitabilem caeteris in cunctis quae agit insinuat, ut inter eos non habeat quod saltem de transactis erubescat; qui sic studet vivere ut proximorum quoque corda arentia doctrinae valeat üuentis irrigare; qui orationis usu et experimento iam didicit, quod obtinere a Domino quae poposcerit possit.1 Quam serio igitur, Venerabiles Fratres, episcopo secum et coram Deo est reputandum, antequam novis levitis manus imponat! Neque gratia alicuius, inquit Gregorius, neque supplicatione, aliquos ad sacros ordines audeat promovere nisi eum, quem vitae et actionis qualitas ad hoc dignum esse monstraverit.2 Quanta eidem opus est maturitate consilii, antequam recens inunctis sacerdotibus apostolatus munia comittat! Qui, nisi iusto fuerint experimento probati sub vigili custodia pru- dentiorum sacerdotum, nisi habeant unde plane constet de honeste acta vita, de prono in pietatem ingenio, de animo ad obediendum parato iis omnibus quae vel Ecclesiae consuetudo induxerit vel diuturna experientia comprobarit vel quos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Deis ipsi praeceperint, sacerdotio fun­gentur, non in plebis christianac salutem, sed in perniciem. Nam et iurgia serent, et plus minus latentes ciebunt rebelliones, triste sane spectaculum populo exhibentes quasi discrepantium in coetu nostro voluntatum, quum deploranda haec paucorum superbiae et contumaciae sint adseribenda. Procul, oh procul ab omni officio sunto exscitatores discordiarum; nec enim his apostolis eget Ecclesia, neque hi pro Christo cruci adfixo apostolatum gerunt, sed ipsi sibi apostoli sunt. Adhuc ante oculos versari nostros imago Gregorii videtur, in Lateranensi pontificio Consilio coactorum undique antistitum corona septi, adstante clero Urbis universo. Quam fecunda ex eius ore fluit adhortatio de officiis clericorum! Quanto ardoris aestu consumitur! Illius oratio, instar fulminis, pravos homines percellit; sunt eius verba quasi totidem flagella, queis excutiuntur inertes; divini amoris flammae sunt, quibus vel ferventissimi animi suaviter corripiuntur. Perlegite, Venerabiles Fratres, et clero vestro legendam, considerandam, in sacro potissimum annuo recessu, proponite admirabilem istam sancti pontificis homiliam.4 Idem, non sine animi magna tristitia, haec inter cetera queritur: Ecce, mundus sacerdotibus plenus est, sed tamen in messe Dei rarus valde invenitur operator; quia officium quidem sacerdotale suscepimus, sed opus officii non implemus.5 Ac vere quidem, quantum hodie virium Ecclesia colligeret, si operatores tot numeraret, quot sacerdotes ? Quam uberes fructus ex divina Ecclesiae vita homi­nibus provenirent, si eidem explicandae vacarent singuli ? Huiusmodi in agendo alacritatem naviter excitavit Gregorius, dum vixit, suoque impulsu effecit ut posterio­ribus temporibus eadem vigeret. Quare, quae media intercessit, aetas, Gregoriana quasi nota distinguitur, quod ei pontifici accepta omnia fere essent referenda, sive regulae cleri regendi, sive caritatis et beneficentiae publice exercendae multiplex 1 Ibid. I, 10. — * Registr. V, 63 (58) ad universos episcopos per Hellad. — 3 Act. XX. 28. — 4 Hom. in Evang. I, 17. — 6 Ibid, ň. 3.

Next

/
Thumbnails
Contents