A Győri Püspökség Körlevelei, 1904

Tartalomjegyzék

102 superbiam deprimere, parere auctoritati, iustitiam colere, omnes caritate complecti disparis in civili convictu fortunae acerbitatem christiana dilectione temperare, a terrenis bonis avocare mentem, quam Providentia dederit sortem ea esse contentos, suisque tuendis officiis benigniorem efficere, ad futuram vitam contendere spe sempi­ternae mercedis. Illud autem praecipue curandum, ut haec se insinuent animisque penitus insideant, quo vera et solida pietas altiores radices agat, sua quisque et hominis et Christiane officia, non ore tenus, sed re profiteatur, et fiducia filii ad Ecclesiam confugiat ad eiusque ministros, quorum ministerio impetrent admissorum veniam, Sacramentorum gratia roborentur, vitam ad christianae legis praecepta componant. Sacri muneris praecipuas has partes comitetur oportet Christi caritas, cuius instinctu nemo sit quem iacentem non erigamus, quem lugentem non consolemur, necessitas nulla cui non occurramus. Huiusmodi nos caritati totos devoveamus, huic res nostrae cedant omnes, huic propriae utilitates posthabeantur et commoda, ut omnibus omnia facti' salutem omnium quaeramus vel ipso vitae pretio, ad Christi exemplum ab Ecclesiae pastoribus id postulantis : Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.2 Insignibus his documentis referta sunt quae Gregorius scripta reliquit, multiplici exemplo vitae admirandae multo expressa potentius. Quia vero ista, quum e principiorum christianae revelationis natura, tum ex intimis nostri apostolatus proprietatibus necessario fluunt, iam videtis Venerabiles Fratres, quanto in errore versentur qui existimant bene se de Ecclesia mereri ac frugiferam operam in aeternam hominum salutem conferre, si profana quadam pru­dentia, falsi nominis scientiae multa largiantur, vana spe ducti, posse ita facilius errantium sibi gratiam conciliare, re autem vera ipsi si perditionis periculo commit­tentes. Sed veritas una est nec dividi potest; eadem eaterna perdurat, nullis obnoxia temporibus: Iesus Christus heri, et hodie: ipse et in saecula.s Illi etiam valde falluntur qui in collocandis publice beneficiis, praesertim .popularium causam agentes, quae ad corporis victum cultumque pertinent ea maxime curant, animorum salutem et christianae professionis officia gravissima silentio prae­tereunt. Nec eos pudet interdum summa quaedam evangelii praecepta quasi velis obtegere, veriti ne fore minus audiantur aut prorsus deserantur. Alienum quidem a prudentia non erit, etiam in proponenda veritate, sensim procedere, ubi res agatur cum iis, qui a nostris institutis abhorrent a Deoque sunt omnino seiuncti. Resecanda vulnera, ita Gregorius, leni prius manu palpanda sunt,4 Ferum haec ipsa industria speciem prudentiae carnis assumet, si ad agendi normam assurgat constantem atque communem ; eoque magis quod per eam divina gratia parvi haberi videatur, quae non sacerdotio tantum conceditur eiusque ministris, sed Christifidelibus omnibus, ut ipsorum animas dicta nostra et facta percellant. Fuit autem eiusmodi prudentia ignota Gregorio, quum in praedicatione evangelii, tum in ceteris ab eo mire gestis ad proximos relevandos miseriis. Is Apostolorum vestigia constanter est persequutus, quorum, cum primum peragrandum terrarum orbem susceperunt nuntiaturi Christum, 1 1 Cor. IX, 22. — 2 Ioann. X, 11. — 3 Ad Hebr. XIII, 8. — 4 Kegistr. V, 44 (18) ad Ioannem episcop.

Next

/
Thumbnails
Contents