A Győri Püspökség Körlevelei, 1904

Tartalomjegyzék

IOI Fratres, minime latet, quam undique perditorum morum exundet lues, cui conti­nendae impar erit civilis potestas, nisi ad altiores, quem diximus, ordinis praesidia confugiat. Sed neque ad sanandos ceteros morbos humana quidquam valebit aucto­ritas, si memoria excidat aut negetur omnem potestatem a Deo esse. Tunc enim, unico freno, vi cuncta gerentur, quae vis neque adhibetur constanter nec in manu semper est; quo fit ut populus occulto quasi morbo laboret, omnia fastidiat, ius praedicet arbitrio suo agendi, seditiones conflet, reipublicae conversiones interdum turbulentissimas paret, divina omnia et humana iura permisceat. Amoto Deo, nulla civitatis legibus, nulla vel necessariis institutis constat reverentia, iustitia contemni­tur, ipsa opprimitur quae iuris est naturalis libertas: eo usque devenitur, ut dome­sticae societatis compages, civilis coniunctionis primum fundamentum atque firmis­simum, dissolvatur. Quo fit ut, infensis hisce Christo temporibus, difficilius aptentur efficacia remedia, quae ad populos in officio centinendos Ecclesiae suae ipse comparavit. Non aliunde tamen quam in Christo salus: Nec enim aluid nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.1 Ad Ipsum ergo redire necesse est, eius advolvi pedibus, ex ore illo divino verba vitae aeternae haurire; solus quippe potest instaurandae salutis indicare viam, solus vera docere, solus ad vitam revocare, qui de se dixit: Ego sum via et veritas et vitai Ten- tata denuo est mortalium gestio rerum seorsim a Christo; aedificari coepit repro­bato angulari lapide, quod Petrus iis exprobrabat, qui Iesum cruci affixerant. Ecce autem rursus exstructa moles ruit aedificantium cervices infringens. Iesus interim su- perest, humanae societatis angularis lapis iterum comprobata sententia, non esse nisi in ipso salutem: Hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli, et non est in alio aliquo salus.3 Ex his facile intelligetis, Venerabiles Fratres, quanta unumquemque nostrum urgeat necessitas, animi vi qua possumus maxima quibusque pollemus opibus, huius- , modi supernaturalem vitam in omni ordine humanae societatis excitandi, ab infimae sortis opifice, cui panis apponitur diuturno sudore comparatus, ad arbitros terrarum potentes. In primisque privata prece ac publica exoranda Dei misericordia, ut potenti auxilio suo adsit, qua voce olim tempestate iactati clamabant Apostoli : Domine, salva nos, perimus.4 Quamquam nec ista satis. Gregorius enim vitio tribuit episcopo, quod, sacri amore secessus et orandi studio, in aciem non prodeat, pro Domini causa strenue dimicaturus, inquiens : Vacuum episcopi nomen tenet.5 Ac iure quidem ; lux enim est afferenda mentibus iugi praedicatione veritatis et valida refutatione pravarum opinionum per veram solidamque philosophiae ac theologiae scientiam et per auxilia omnia, quae ex genuino historicae investigationis incremento prove­nerunt. Oportet insuper omnibus apte inculcentur tradita a Christo morum docu­menta, ut discant sui imperium exercere, motus animi appetentes regere, tumentem 4 Act IV, 12. - * Ioann. XVI, 6. — * Act. IV, 1, 12. — 4 Matth. VIII, 25. - 5 Registr. VI, 63 (30). •Cfr. Regül. pást. I, 5.

Next

/
Thumbnails
Contents