A Győri Püspökség Körlevelei, 1904

Tartalomjegyzék

IOO anae religionis fundamenta convelli. Impetuntur ipsa argumenta, quibus Deum esse domonstratur, atque incredibili temeritate, contra prima rationis iudicia repudiatur invicta illa argumentandi vis, qua ex effectibus causa colligitur, id est Deus eius- que attributa, nullis circumscripta limitibus. Invisibilia enim ipsius a creatura mundi, per ea quae facta sunt. intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque eius virtus, et divintasA Facilis inde aditus patet ad alia errorum portenta, rectae rationi repug­nantia aeque ac bonis moribus perniciosa. Enimvero gratuita supernaturalis principii negatio, quae propria est falsi nominis scientiae,s fit postulatum critices historicae pariter falsae. Quae ordinem rerum supra naturam ratione quavis attingunt, sive quod illum constituant, sive quod cum illo coni uncta, sive quod ipsum praesumant, sive denique quod nisi per per ipsum explicari multa non queant, ea omnia, nulla investigatione instituta histo­riae paginis eraduntur. Eiusmodi sunt lesu Christi divinitas, mortalis ab eodem assumpta caro Sancti Spiritus opera, sua Ipse virtute a mortuis excitatus, omnia denique fidei nostrae cetera capita. Qua falsa semel inita via, nulla iam lege critica scientia cohibetur, suoque marte quidquid non arridet aut rei suae demonstrandae adversari putatur, id omne sacris libris adimitur. Sublato enim supernaturali ordine, longe alio fundamento exstrui necesse est historiam de Ecclesiae originibus, ideoque suo lubitu novarum rerum molitores monumenta versant, ea non ad sensum aucto­rum, sed ad suam ipsorum voluntatem trahentes. Magno istorum doctrinae apparatu et argumentorum speciosa vi multi sic decipiuntur, ut, vel a fide desciscant, vel in ea valde infirmentur. Sunt etiam qui, sua in fide constantes, critices disciplinae, quasi demolienti succensent, quae quidem ipsa per se culpa vacat, legitimeque adhibita conducit ad investigandum felicissime. Neutri tamen animum advertunt ad ea quae perperam ponunt ac praesumunt, hoc est ad falsi nominis scientiam, a qua profecti, necessario ad falsa concludenda du- ducuntur. Falso nempe philosophiae principio corrumpi omnia necesse est. Hi autem errores satis refelli poterunt nunquam, nisi acie mutata, hoc est, deductis errantibus a suae critices praesidiis, ubi se munitos existimant, ad legitimum philo­sophiae campum, quo relicto, errores hauserunt. Taedet interim ad subtili mente viros eosdemque solertes Pauli verba convertere, increpantis, illos, qui a terrenis hisce ad ea quae oculorum aciem fu­giunt non assurgerent: Evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt.3 Stultus enim omnino dicendus quicumque vires mentis insumit ut fabricet in arena. Nec minus dolendae ruinae quae moribus hominum vitaeque societatis civilis ex ea negatione proveniunt. Etenim, opinione sublata, praeter adspectabilem hanc rerum naturam esse divinum aliquid, nihil plane superest, quo excitatae cupi­ditates vel turpissimae coerceantur, quibus mancipati animi ad pessima quaeque rapiuntur. Itaque tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam; ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis.4, Ac vos quidem, Venerabilis • Ad Rom. I. 20. — ' / Tim. VI, 20. - 8 Ad Rom. I, 21 22. — ‘ Ibid. I. 24.

Next

/
Thumbnails
Contents