A Győri Püspökség Körlevelei, 1904
Tartalomjegyzék
99 super omnes homines caelitus data est, ut qui bona appetunt adiuventur, ut caelorum via largius pateat, ut terrestre regnum caelesti regno famuletur.1 Ex hisce principiis invicta illa Gregorii fortitudo manabat, quam, opitulante Deo, imitari curabimus, Nobis proponentes modis omnibus, sarta tectaque iura et privilegia tueri, quorum Pontificatus Romanus custos ac vindex est, coram Deo et coram hominibus. Quare idem Gregorius ad patriarchas Alexandriae atque Antiochiae, quum de iuribus agatur Ecclesiae universae, etiam moriendo, scribit, debemus ostendere, quia in damno generalitatis nostrum specialiter aliquid non amamus.* Ad Mauricium autem Augustum: Qui contra omnipotentem Dominum per inanis gloriae tumorem atque contra statuta Patrum suam cervicem erigit, in omnipotenti Domino confido, quia meam sibi nec cum gladiis flectit.3 Atque ad Sa- binianum diaconum: Ante paratior sum mori, quam beati Petri apostoli Ecclesiam meis diebus degenerare. Mores autem meos bene cognitos habes, quia diu porto; sed si semel deliberavero non portare, contra omnia pericula laetus vado.* Eiusmodi edebat Gregorius pontifex potissima monita, erantque dicta audientes ii quibus ea nuntiabantur. Ita dociles aures praebentibus quum principibus tum populis, mundus verae salutis repetebat iter, et ad humanitatem grassabatur eo nobiliorem ac fecundiorem quo firmioribus innixam fundamentis ad rectum usum rationis et ad morum disciplinam, vim hauriens omnem a divinitus revelata doctrina et ab evangelii praeceptis. Sed eo tempore populi, etsi rudes, inculti atque omnis humanitatis expertes, erant vitae appetentes; hac autem donari a nemine poterant nisi a Christo per Ecclesiam: Ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant.5 Habuerunt quidem vitam, eamque affluentem. Nam, quum ab Ecclesia non alia possit nisi super- naturalis vita procedere, haec vitales etiam naturalis ordinis vires in se includit ' ipsa fovetque. Si radix sancta, et rami, sic Paulus ethnicae genti;... tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis et socius radicis et pinguedinis olivae factus esf At nostra aetas, etsi tanta Christianae humanitatis luce fruatur, ut nulla ratione possit cum aevo Gregoriano comparari, videtur tamen eam vitam fastidire, a qua praecipue, saepe unice, quasi a fonte, tot, nedum praeterita, sed etiam praesentia bona sunt repetenda. Nec modo, ut quondam subortis erroribus ac dissidiis, se ipsa detruncat quasi ramum inutilem, sed vel imam arboris radicem petit, id est Ecclesiam, conaturque vitalem exsiccare succum, quo certius illa corruat nullum in posterum emissura germen. Hodiernus hic error idemque maximus, unde ceteri fluunt, causa est cur tantam aeternae hominum salutis iacturam ac tam multa religionis detrimenta dole- amus, plura etiam, nisi medica adhibeatur manus, impendentia extimescentes. Negant enim quidquam esse supra naturam; esse Deum rerum conditorem, cuius providentia cuncta regantur; fieri posse miracula; quibus de medio sublatis necesse est christi1 Ibid. 111. 61 (65) ad Mauric. Aug. — 3 Registr. V, 41 (43). - 3 Ibid. V, 37 (20). — 4 . bid. V, 6 IV, 47. — 6 Joann. X, 10. — 6 Ad Rom. XI, 16, 17.