A Győri Püspökség Körlevelei, 1903

Tartalomjegyzék

iS tribuatur exclusivum sepeliendi defunctos in territorio suo fideles et percipiendi ab hac functione stolares praestationes, quale utpote ius characteristicum ac proprium est muneri parochiali; necessarium proinde esse, ut Rector Ecclesiae S. Michaelis AA. iuri, quo hac in parte relate ad territorium Curatiae Capitularis hactenus gau­debat, renuntiet. — Certum ecquidem esse, spectato deteriorato his novissimis tem­poribus statu beneficii parochialis ad S. Michaelem AA., considerato porro exhausto eiusdem Ecclesiae fisco, ipsi beneficiato ac eo magis Ecclesiae subtractis proventibus stolaribus, qui iisdem hactenus a funeribus territorii Curatiae Capitularis compete­bant, magnas generari perplexitates, parte vero ex altera minime esse eliquatum, an actuale exercitium iuris sepeliendi a Curato Capitulari suscipiendum non maiora eidem et Ecclesiae Capitulari importaret onera, quam tribueret in stolis emolumenta: hasce tamen perplexitates anteverti posse, imo debere ea solutionis modalitate, qua fieret, ut Curatus Capitularis actuale exercitium indubitanter sibi competentis iuris sepeliendi in suo territorio quoad totum suum territorium, excepta tamen Domo Residentiali ipsius Capituli, in parochum S. Michaelis AA. delegaret ita, ut parochus hic sepulturas in territorio Curati Capitularis posthac quoque perageret, stolas etiam inde perciperet iure tamen non ut ante proprio, sed virtute delegationis a Curato Capitulari acceptae, exerceretque istud ius, quoad rebus fiscalibus beneficii et Eccle­siae S. Michaelis AA. in meliorem statum redactis, Curatus Capitularis eiusmodi delegationem cum censensu Ordinariatus retractaret et excercitium iuris sepeliendi in suo territorio in se reciperet; compositionem denique quaestionis talem, a iure utique non alienam, adiunctis subversantibus convenientem, assensu denique Recto­rum concernentium Ecclesiarum expresse probatam, Auctoritate utique Ordinarii esse firmandam, parochum vero S. Michaelis AA. obligandum fore, ut nomina defuncto­rum, quos in territorio Curati Capitularis sepultura ecclesiastica donaverit, in distin­ctum Librum Defunctorum inferat, ac huius copiam vertente quovis anno Curato Capitulari, ceu proprio parocho exhibeat; d) mutationem territorii Ecclesiarum non videri hac vice necessariam, quando­quidem coordinatione rerum, quae in superioribus proposita exsistit, acceptata nec ratio repartitionis onerum pastoralium inter Rectores Ecclesiarum ullam subiret mu­tationem, territorii autem, quae modo viget, divisio longo usu firmata, fidelibus accepta ac indigentiis etiam praesentibus sat sit accommodata: optandum tamen esse et conveniens videri, ut sedes officiorum ac locus officiosus pertractandorum publicorum L. R. Civitatis Soproniensis negotiorum, Domus videlicet L. R. Civitatis^ quae territorii Ecclesiae Capitularis terminis actu concluditur, exhinc Auctoritate Episcopali exemta, territorio parochiae ad S. Michaelem AA., utpote quae iuri Patro­natus eiusdem L. R. Civitatis obnoxia est, adiuncta et parochi Ecclesiae S. Micha­elis AA. spirituali iurisdictioni declaretur subiecta. Propositioni virorum deputatorum in praemissis deductae iam accedentes eamque Nostra ex parte per extensum ratam gratamve habentes, renuntiationem vero designati parochi Ecclesiae S. Michaelis AA. relate ad ea iura, quae hactenus in territorio Curatiae Capitularis ad S. Georgium MM. habere dignoscebatur, ita prout ea facta est, pro grato notitiae sumentes statu nihil iam de caetero obsistere

Next

/
Thumbnails
Contents