A Győri Püspökség Körlevelei, 1903

Tartalomjegyzék

17 ctionibus parochialibus de lege dependendi porro quoque pleno jure ad parochum Ecclesiae S. Michaelis AA. pertinerent; idem denique porro quoque haberet jus sepeliendi defunctos in territorio novae istius Curatiae Capitularis cum jure perci­piendi stolas a sepulturis dependendas Conventione hac facta graviores difficultates ad tempus e medio sublatas fufsse, indigentiis etiam spiritualibus fidelium sufficienter provisum exstitisse facile quidem concedimus: in patulo tamen est, veri nominis et pleni juris parochiam, qualis vero intendebatur, cum ordinaria ac exclusiva jurisdictione parochiali, in Ec­clesia Capitulari institutam minime fuisse, introductum potius manifestae Capituli ab Ecclesia S. Michaelis dependentiae statum, dignitati Capituli ac ejus Ecclesiae tanto minus convenientem, quanto inconvenientius fuerat ille parochiae nomine ac titulo insignitus. Iam quum non ita pridem tum dicta parochia S. Michaelis AA. quum et Curatia in Ecclesia Capitulari, prout diximus, instituta per decessum legitimorum suorum Rectorum in vacantiam recidissent, opportunum tandem in Domino iudicavi- mus, ut cum nova provisione Ecclesiarum correlatio quoque earum ad invicem pari gressu ad definitivam, ss. canonibus conformem ac dignitati utriusque Ecclesiae congruentem pertingeret solutionem. Quare nuper quaestionem hanc viris a Nobis electis, item aliis a L. R. Civi­tate Soproniensi, qua Ecclesiae S. Michaelis AA. Patrono deputatis, designatis deni­que concernentium Ecclesiarum Rectoribus in Collegium coadunatis discutiendam pro­posuimus, requirentes eosdem, ut de modis, quibus Curatia Capitularis saepe dicta ab Ecclesia parochiali S. Michaelis AA. definitive separari et in independentem, veri proin nominis parochiam absque rerum longo usu stabilitarum graviori perturbatione erigi posset, consilia conferrent mentemque suam Nobis aperirent. Qui promta voluntate mox in unum convenientes et post maturam delibe­rationem in unam eandemque sententiam conspirantes sequentia Nobis proposuerunt: a) separationem Curatiae Capitularis a parochia S. Michaelis A A. et ejus in pleni juris parochiam erectionem omnino commendari, erectionem tamen hanc nonnisi quoad agenda curae animarum ac proin ita esse in effectum deducendam, ut jura Conventus Catholicorum in L. R. Civitate Soproniensi legitime constituti relate ad manutenenda et expedienda certa catholicorum L. R. Civitatis negotia porro quoque salva et intacta remaneant; b) enuntiandum esse, Curatum Capitularem jus ad praesuscipiendas paro- chiales functiones, quae hactenus etiam ad eum spectabant, habiturum posthac non e cujuscunque delegatione, sed vi muneris sui parochialis; functurum proin in his jure ordinario, proprio et exclusivo, consequenter etiam jus habiturum ad percipien­dos ab his functionibus proventus stolares, neque amplius obligari posse ad id, ut hosce proventus parocho L. R. Civitatis ad S Michaelem AA. tradat et consignet; istud vero enuntiari abs scrupulo iam posse, quandoquidem designatus Rector Ec­clesiae S. Michaelis AA. juri suo hosce stolares proventus e territorio Ecclesiae Capitularis percipiendi prompto animo coram renuntiaverit; c) necessarium porro omnino esse, ut Curato Capitulari, abhinc parocho, ius

Next

/
Thumbnails
Contents