A Győri Püspökség Körlevelei, 1903

Tartalomjegyzék

134 maior sit ignorantia, ibi etiam latius pateat fidei defectio. Quapropter i\postolis a Christo mandatum est: Euntes, docete omnes gentesd Nunc autem, ut ex docendi munere ac studio fructus pro spe edantur atque in omnibus formetur Christus, id penitus in memoria insideat. Venerabiles Fratres, nihil omnino esse caritate efficacius. Non enim in commotione DominusS Allici animos ad Deum amariore quodam conatu, speratur perperam: quin etiam errores acerbius increpare, vitia vehementius reprehendere damno magis quam utilitati ali­quando est. Timotheum quidem Apostolus hortabatur: Argue, obsecra, increpa; attamen addebat: in omni patientia3 — Certe eiusmodi nobis exempla prodidit Christus. Venite, sic ipsum alloquutum legimus, venite ad me omnes qui laboratis et oneratis estis, et ego reficiam vos.4 Laborantes autem oneratosque non alios intelligebat, nisi qui peccato vel errore tenerentur. Quanta enimvero in divino illo magistro mansuetudo! quae suavitas, quae in aerumnosos quoslibet miseratio! Cor eius plane pinxit Isaias iis verbis: Ponam spiritum meum super eum; non con­tendet neque clamabit; arundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet,5 — Quae porro caritas patiens et benigna6 ad illos etiam porriga­tur necesse est, qui sunt nobis infesti vel nos inimice insectantur. Maledicimur et benedicimus, ita de se Paulus profitebatur, persecutionem patimur et sustinemus, blasphemamur et obsecramus.'1 Peiores forte quam sunt videntur. Consuetudine enim aliorum, praeiudicatis opinionibus, alienis consiliis et exemplis, malesuada demum verecundia in impiorum partem translati sunt: attamen eorum voluntas non adeo est depravata, sicut et ipsi putari gestiunt. Quidni speremus christianae cari­tatis flammam ab animis caliginem dispulsuram atque allaturam simul Dei lumen et pacem? Tardabitur quandoque forsitan laboris nostri fructus; sed caritas susten­tatione nunquam defatigatur, memor non esse praemia a Deo proposita laborum fructibus sed voluntati. Attamen, Venerabiles Fratres, non ea Nobis mens est ut, in toto hoc opere tam arduo restitutionis humanarum gentium in Christo, nui os vos clerusque vester adiutores habeatis. Scimus mandasse Deum unicuique de proximo suo.8 Non igitur eos tantum, qui sacris se addixerunt, sed universos prorsus fideles rationibus Dei et animorum adlaborare oportet: non marte utique quemque suo atque ingenio, verum semper Episcoporum ductu atque nutu; praeesse namque, docere, moderari nemini in Ecclesia datur praeter quam vobis, quos Spiritus Sanctus posuit regere Eccle­siam Dei.3 — Catholicos homines, vario quidem consilio at semper religionis bono, coire inter se societatem, Decessores Nostri probavere iamdiu bonaque precatione sanxerunt. Institutum porro egregium Nos etiam laudatione Nostra ornare non dubi­tamus, optamusque vehementer ut urbibus agrisque late inferatur ac floreat. Verum- enimvero consociationes eiusmodi ec primo ac potissimum spectare volumus, ut quotquot in illas cooptantur Christiano more constanter vivant. Parum profecto inter­est quaestiones multas subtiliter agitari, deque iuribus et officiis eloquenter disseri, ubi haec ab actione fuerint seiugata. Postulant enim actionem tempora; sed eam 1 Matth. XXVIII, 19. — s III. Reg. XIX, 11. — 8 II. Tim. IV, 2. — 4 Matth. XI, 28. — 5 Is. XLII, i. s — 6 I. Cor. XIII, 4. — 7 Ibid. IV, 12. s. — 8 Eccl. XVII, 12. — 9 Act. XX, 28.

Next

/
Thumbnails
Contents