A Győri Püspökség Körlevelei, 1903

Tartalomjegyzék

135 quae tota sit in divinis legibus atque Ecclesiae praescriptis sancte integreque ser­vandis, in religione libere aperteque profitenda, in omnigenae demum caritatis ope­ribus exercendis, nullo sui aut terrenarum utilitatum respectu. Illustria eiusmodi tot Christi militum exempla longe magis valitura sunt ad commovendos animos rapien- dosque quam verba exquisitaeque disceptationes; fietque facile ut, abiecto metu, depulsis praeiudiciis ac dubitationibus, quamplurimi ad Christum traducantur prove- hantque ubique notitiam eius et amorem; quae ad germanam solidamque beatitatem sunt via. Profecto si in urbibus, si in pagis quibusvis praecepta Dei tenebuntur fideliter, si sacris erit honos, si frequens sacramentorum usus, si cetera custodientur quae ad christianae vitae rationem pertinent; nihil admodum, Venerabiles Fratres, elaborandum erit ulterius ut omnia in Christo instaurentur. Neque haec solum coe­lestium bonorum prosequutionem spectare existimentur: iuvabunt etiam, quam quae maxime, ad huius aevi publicasque civitatum utilitates. His namque obtentis, opti­mates ac locupletes aequitate simul et caritate tenuioribus aderunt, hi vero afflictioris fortunae angustias sedate ac patienter ferent; cives non cupiditati sed legibus pa­rebunt; principes et quotquot rempublicam gerunt, quorum non est potestas nisi a Deo/ vereri ac diligere sanctum erit. Quid plura? Tunc demum omnibus persuasum fuerit debere Ecclesiam, prouti ab auctore Christo est condita, plena integraque libertate frui nec alienae dominationi subiici; Nosque, in hac ipsa libertate vindi­canda, non religionis modo sanctissima tueri iura, verum etiam communi populorum bono ac securitati prospicere. Scilicet pietas ad omnia utilis est:2 eaque incolumi ac vigente, sedebit reapse populus in plenitudine pacis.3 Deus, qui dives est in misericordia,4 hanc humanarum gentium in Christo lesu instaurationem benignus festinet; non enim volentis opus neque currentis, sed miserentis est Dei.5 Nos vero, Venerabiles Fratres, in spiritu humilitatis,6 quotidiana et instanti prece id ab Eo contendamus ob lesu Christi merita. Utamur praeterea praesentissima Deiparae impetratione: cui conciliandae Nobis, quoniam has literas die ipsa damus quae recolendo Mariali Rosario est instituta; quidquid Deces­sor Noster de octobri mense Virgini augustae dicando edixit, publica per templa omnia eiusdem Rosarii recitatione, Nos pariter edicimus et confirmamus; monentes insuper ut deprecatores etiam adhibeantur castissimus Dei Matris Sponsus catholicae Ecclesiae patronus sanctique Petrus et Paulus apostolorum principes. Quae omnia ut rite eveniant et cuncta vobis pro desiderio fortunentur, divinarum gratiarum subsidia uberrime exoramus. Testem vero suavissimae caritatis qua vos et universos fideles, quos Dei providentia Nobis commendatos voluit, com- lectimur, vohis, Venerabiles Fratres, clero populoque vestro apostolicam benedictio­nem amantissime in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die IV octobris MCMIII, Pontificatus Nostri anno primo. Pius PP. X. Datum Jaurini die 15-a Octobris anni 1903. 1 1 Rom. XIII, 1. — * I. Tim. IV, 8. - 3 Is. XXXII, 18. — 4 Ephes. II, 4. — 5 Rom. IX, 16. - 6 Dan. III, 39.

Next

/
Thumbnails
Contents