A Győri Püspökség Körlevelei, 1903

Tartalomjegyzék

131 Enimvero hoc adversus Deum mortalium certamen qua sorte pugnetur nullus est sanae mentis qui ambigat. Datur quidem homini, libertate sua abutentb rerum omnium Conditoris ius atque numen violare: veruntamen victoria a Deo semper stat: quin etiam tum proprior clades imminet, quum homo, in spe triumphi, insurgit audentior. Haec ipse Deus nos admonet in Scripturis sanctis. Dissimulat scilicet peccata hominum,1 suae veluti potentiae ac maiestatis immemor: mox vero, post adumbratos recessus, excitatus tamquam potens crapulatus a vino,2 confringet capita inimicorum suorum;* ut norint omnes quoniam rex omnis terrae Deus, et sciant gentes quoni m homines sunt.5 Haec quidem, Venerabiles Fratres, tide certa tenemus et expectamus. Attamen non ea impediunt quominus, pro nostra quisque parte, Dei opus maturan­dum nos etiam curemus: idque, non solum efflagitando assidue : Exsurge, Domine, non confortetur homo6; verum, quod plus interest, re et verbo, luce palam, supre­mum in homines ac naturas ceteras Dei dominatum adserendo vidicandoque, ut Eius imperandi ius ac potestas sancte colatur ab omnibus et observetur. — Quod plane non modo officium postulat a natura profectum, verum etiam communis utilitas nostri generis. Quorumnam etenim, Venerabiles Fratres, animos non conficiat trepidatio ac moeror, quum homines videant, partem maximam, dum quidem humanitatis progressus haud immerito extolluntur, ita digladiari atrociter inter se, ut fere sit omnium in omnes pugna ? Cupiditas pacis omnium profecto pectora attingit, eamque nemo est qui non invocet vehementer. Pax tamen, reiecto Numine, absurde quaeritur: unde namque abest Deus, iustitia exsulat; sublataque iustitia, frustra in spem pacis venitur. Opus iustitiae pax.’’ — Novimus equidem non paucos esse, qui studio pacis ducti, tranquillitatis nempe ordinis, in coetus factionesque coalescunt, quae ab ordine nominant. Proh tamen spes curasque inanes ! Partes ordinis, quae pacem afferre turbatis rebus reapse queant, unae sunt: partes faventium Deo. Has igitur promovere necesse est, ad easque quo licebit plures adducere, si securitatis amore incitamur. Verum haec ipsa, Venerabiles Fratres, humanarum gentium ad maiestatem Dei imperiumque revocatio, quantumvis licet conemur. numquam nisi per Iesum Christum eveniet. Monet enim Apostolus: Fudamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus.s Scilicet unus ipse est, quem Pater sanctificavit et misit in mundum''; splendor Patris et figura sub- stantitae eius,10 Deus verus verusque homo: sine quo, Deum, ut oportet, agnoscere nemo possit; nam neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.'1 Ex quo consequitur, ut idem omnio sit instaurare omnia in Christo atque homines ad Dei obtemperationem reducere. Huc igitur curas intendamus oportet, ut genus hominum in Christi ditionem redigamus: eo praestito, iam ad ipsum Deum remigraverit. Ad Deum inquimus, non socordem illum atque humana negligentem, quem materialistarum deliramenta effinxerunt; sed Deum vivum ac verum, unum natura personis trinum, auctorem mundi, omnia sapientissime providen­’ Sáp. XI, 24. — 5 Ps. LXXV1I, 65. — 3 Ps LXVII, 22. — 4 Ib. XLVI, 8. — 5 lb. IX, 20. — 6 Ps. IX. 19. — 7 Is. XXXII, 17. — 8 I. Cor. III, II. — 9 Io. X, 36. — 10 Hebr. I, 3. — 11 Matth. XI, 27.

Next

/
Thumbnails
Contents