A Győri Püspökség Körlevelei, 1903
Tartalomjegyzék
■ 132 tem, iustissimum denique legis latorem, qui sontes plectat, proemia proposita virtutibus habeat. Porro qua iter nobis ad Christum pateat, ante oculos est; per Ecclesiam videlicet. Quamobrem iure Chrysostomus : Spes tua Ecclesia, salus tua Ecclesia, refugium tuum Ecclesia.1 In id namque illam condidit Christus, quaesitam sui sanguinis pretio ; eique doctrinam suam ac suarum praecepta legum commendavit, amplissima simul impertiens divinae gratiae munera ad sactitatem ac salutem hominum. Videtis igitur, Venerabiles Fratres, quale demum Nobis vobisque pariter officium sit demandatum : ut consociationem hominum, a Christi sapientia aberrantem, ad Ecclesiae disciplinam revocemus ; Ecclesia vero Christo subdet, Christus autem Deo. Quod si, Deo ipso favente, perficiemus, iniquitatem cessisse aequitati gratulabimur, audiemusque feliciter vocem magnam de coelo dicentem : Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potestas Christi eius.* — Hic tamen ut optatis respondeat exitus, omni ope et opera eniti opus est ut scelus illud immane ac detestabile, aetatis huius proprium, penitus eradamus, quo se nempe homo pro Deo substituit: tum vero leges Evangelii sanctissimae ac sonsilia in veterem dignitatem vindicanda ; adserendae altius veritatis ab Ecclesiae traditae, quaeque eiusdem sunt documenta de sanctitate coniugii, de educatione doctrinaque puerili, de bonorum possessione atque usu, de officiis in eos qui publicam rem administrant; aequilibritas demum inter varios civitates ordines christiano instituto ac more restituenda. — Nos profecto haec Nobis, Dei nutui obsequentes, in ponificatu prosequenda proponimus, ac pro virili parte prosequemur. Vestrum autem erit, Venerabiles Fratres, sanctitate, scientia, agendorum usu, studio cum primis divinae gloriae, industriis Nostris obsecundare; nihil aliud spectantes praeterquam ut in omnibus formetur Christus.3 Iam quibus ad rem tantam utamur adiumentis, vix dicere oportet; sunt enim de medio sumpta. — Curarum haec prima sunto, ut Christum formemus in iis, qui formando in ceteris Christo officio muneris destinantur. Ad sacerdotes mens spectat, Venerabiles Fratres. Sacris namque quotquot initiati sunt, eam in populis, quibuscum versantur, provinciam sibi datam norint, quam Paulus suscepisse testatus est amantissimis iis verbis : Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobisd Qui tamen explere munus queant, nisi priores ipsi Christum induerint ? atque ita induerint, ut illud Apostoli eiusdem usurpare possint: Vivo ego, iam non ego, vivit vero in me Christus/' Mihi vivere Chistus est.6 Quamobrem, esti ad fideles omnes pertinet hortatio ut occurramus in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christip praecipue tamen ad illum spectat qui sacerdotio fungitur; qui idcirco dicitur alter Christus, non una sane potestatis communicatione sed etiam imitatione factorum, qua expressam in se Christi imaginem praeferat. Quae cum ita sint, quae vobis quantaque, Venerabiles Fratres,, ponenda cura est in clero ad sanctitatem omnem formando! huic, quaecumque obveniantj 1 Hom. de capto Eutropio, n. — 2 Apoc. XII, io. — 3 Gal. IV, 19. — 4 Ibid. — 5 Gal. u, 20. — 6 Philipp. I, 21. — 7 Ephes. IV. 3.