A Győri Püspökség Körlevelei, 1903
Tartalomjegyzék
130 penitus exedens ad exitium rapit? Morbus qui sit, intelligitis, Venerabiles Fratres; defectio abscessioque a Deo: quo nihil profecto cum pernicie coniunctius, secundum Prophetae dictum1: Quia ecce, qui elongant se a te, peribunt. Tanto igitur malo, pro pontificali munere quod demandabatur, occurrendum esse Nobis videbamus ; arbitrabamur enim Dei iussum ad Nos pertinere : Ecce constitui te hodie supei gentes et super regna, ut evellas et destruas, et aedefices et plantes;2 verum conscii Nobis infirmitatis Nostrae, negotium, quod nihil simul haberet morae et difficultatis plurimum, suscipere verebamur. Attamen, quoniam numini divino placuit humilitatem Nostram ad hanc amplitudinem potestatis provehere ; erigimus animum in eo qui Nos confortat, Deique virtute freti manum operi admoventes, in gerendo pontificatu hoc unum declaramus propositum esse Nobis instaurare omnia in Christo,3 ut videlicet sit omnia et in omnibus Christus.4 — Erunt profecto qui, divina humanis metientes, quae Nostra sit animi mens rimari nitantur atque ad terrenos usus partiumque studia detorquere. His ut inanem spem praecidamus, omni asseveratione affirmamus nihil velle Nos esse, nihil, opitulante Deo, apud consociationem hominum futuros, nisi Dei, cuius utimur auctoritate, administros. Rationes Dei rationes Nostrae sunt; pro quibus vires omnes vitamque ipsam devovere decretum est. Unde si qui symbolum a Nobis expetant, quod voluntatem animi patefaciat; hoc unum dabimus semper: Instaurare omnia in Christo! Quo quidem in praeclaro opere suscipiendo urgendoque illud Nobis, Venerabiles Fratres, alacritatem affert summam, quod certum habemus fore vos omnes strenuos ad perficiendam rem adiutores. id enim se dubitemus, ignaros vos, non sane iure, aut negligentes putaverimus nefarii illius belli, quod nunc, ferme ubique, commotum est atque alitur adversus Deum. Vere namque in Auctorem suum fremuerunt gentes et populi meditati sunt inaniar ut communis fere ea vox sit adversantium Deo: Recede a nobis.6 Hinc extincta omnino in plerisque aeterni Dei reverentia, nullaque habita in consuetudine vitae, publice ac privatim, supremi eius numinis ratio: quin totis nervis contenditur omnique artificio, ut vel ipsa recordatio Dei atque notio intereat penitus. Haec profecto qui reputet, is plane metuat necesse est ne malorum, quae supremo tempore sunt expectanda, sit perversitas haec animorum libamentum quoddam ac veluti exordium; neve filius perditionis, de quo Apostolus loquitur,’ iam in hisce terris versetur. Tanta scilicet audacia, eo furore religionis pietas ubique impetitur, revelatae fidei documenta oppugnantur, quaeque homini cum Deo officia intercedunt tollere delere prorsus praefracte contenditur ! E contra, quae, secundum Apostolum eundem, propria est Antichristi nota, homo ipse, temeritate summa, in Dei locum invasit, extollens se supra omne quod dicitur Deus; usque adeo ut, quamvis Dei Notitiam extinguere penitus in se nequeat. Eius tamen maiestate reiecta, aspectabilem hunc mundum sibi ipse veluti templum, dedicaverit a ceteris adorandus. In templo Dei sedeat, ostendens se tamquam sit Deus.8 1 Ps. LXXII, 27. — 2 Ierem. I, jo. — 3 Ephes. I, 10. — 4 Coloss. III, II. — 6 Ps. II, 1. — 6 lob. XXI, 14. — 7 II. Thess. II, 3. — 8 II. Thess. II, 2.