A Győri Püspökség Körlevelei, 1902

Tartalomjegyzék

2 Nr. 212. De Illustrissimi ac Reveren­dissimi DD. Episcopi Consecra­tione. probant, aut omnino non probant, plurimos tamen cernere est, qui salutis publicae ratione adducti, pro perpetuitate coniugiorum docte et animose contendant. Revera, hoc semel constituto, rescindi maritale vinculum fas esse, lege evertitur constans et stabilis natura matrimonii: bine illa proclivi itinere consequuntur, quae Nosmetipsi alias deflevimus, debilitari utrimque amorem mutuum, perniciosa incitamenta suppe­tere ad infidelitatem, in discrimine esse tuitionem institutionemque liberorum, dissi­diorum inter familias foveri semina, totas domos perturbari funditus, atque in sum­mam humilitatem evadere conditionem mulieris. Quoniam vero et prosperitas dome­sticae societatis et ipsae imperiorum opes moribus bonis vigent, coi ruptis dilabuntur, pronum est intelligere, quam sint et privatim et publice calamitosa divortia, utpote quae a demutatione morum popularium profecta, ad infinitam lincentiam vulgo deducunt. Intendentibus de istiusmodi periculis, plane intelligi potest, quo Nos animo simus praesertim quod eo minus tanta calamitate digni nostrates sunt, quia multo maxima pars mores et instituta catholica studiose ac fideliter divino munere retinent, exemplo patrum et maiorum. Nihilominus spes est, meliora ad extremum consilia fore eorum, qui de rogatione decernent. Quantumvis enim politicorum ardore studio­rum occupentur, non tamen habent avitae religioni clausas aures : neque omnino indicium recti eamque rerum gerendarum prudentiam deserent, quam Italorum inge­niis natura ingeneravit. Coniunctis Nobiscum animis, contendite ab omnipotenti Deo, venerabiles fratres, ut tot ipsius ornatam beneficiis muneribusque gentem in hoc tam difficili tempore tueri benigne velit. Datum Jaurini, die 23-a Januarii a. 1902. Bene compertum omnibus supponimus ad rectam, legitimamque institutio­nem Episcopi tria requiri, nempe : electionem, confirmationem, consecrationemque. Apostolos olim, ut nos S. Evangélista Lucas docet, Christus Dominus elegit ipse,1 quos Spiritu ab alto prius imbuendos, iussit ire ad omnes gentes, prae­dicare illis Evangelium salutis, sacramentaque administrare easque inducere ad omnia praecepta Dei observanda.2 Post admirabilem vero Christi Domini in coelos ascensio­nem apostoli cum fidelibus uniti erant in coenaculo orantes circiter numero 120, et in locum praevaricatoris Judae elegerunt S. Mathiam. In praesentiarum apud nos electionem Episcopi in Scripturis nobis praemonstratam supplet nominatio apostoliéi regis, cuius cor in manu Dei.3 De qua electione bono omine in festo SS. OO facta, certiores ex officio redditi iam sumus in Circularibus anni proxime praeterlapsi sub Nro X. Benignam illam nominationem regiam feliciter consequuta est apostohea confirmatio per solemnem praeconisationem in palatii vaticani consistorio die 16-a Decembris anni Domini 1901. celebrato a Papa gloriose regnante Leone XIII. factam. Hoc nobis non tantum ex publicis pagellis ephemeridum, verum etiam per aestimatissimas Litteras ab Illustrissimo ac Reverendissimo DD. Episcopo Nicolao 1 Luk. VI. 13. — 2 Matth. XXVIII, 20 - 3 Prov. XXL 1.

Next

/
Thumbnails
Contents