A Győri Püspökség Körlevelei, 1902

Tartalomjegyzék

3 Széchényi Comite de Sárvár-Felsővidék, S. Canonum Doctore Venerabili Capitulo C. E. Jaurinensis nuper submissas innotuit. Coronidem tamen nominationi et confirmationi consecratio imponit, per hanc enim totum negotium ad suam perfectionem perducitur. Connubium enim spirituale inter Praelatum et Ecclesiam per nominationem inchoatum, per confirma­tionem ratum, consecratione consummatur, perficiturque. Illustrissimus ac Reverendissimus Dominus Episcopus ergo brevi, i. e. die 2 a Februarii an. curr. etiam munus consecrationis suae suscipiet, et quidem Vindo­bonae in speciosa ac magnifica Capella novi Seminarii Hungarorum de Pázmán nuncupati et per ipsum Illustrissimum ac Reverendissimum Dominum Episcopum ceu Rectorem tunc funditus de novo erecti. Maria purificante offeret et Ipse cum castissima Virgine Deo sua munera in consecratione Episcopi offerri solita : duas candelas, panes, vinumque. Consecratione igitur peracta erit iam consecratus pleno iure Episcopus, nomine et omine, seu Speculator latina voce, quia gregis Sibi commisi mores, vitamque explorare, inspicere, Sibi commissis invigilare debet, quasi rationem reddere obligatus de eis.1 Numquid aliud interpretatur Episcopus, nisi superinspector, maxime * cum in solio in ecclesia editiore sedeat.2 Fit Antistes, quasi ante alios stans, praeeminet populo ceu primus Templi et Dioeceseos Sacerdos. Fit Pontifex. Apud Romanos ad summum pontificem pertinebat pontes reficere, apud Christianos sensu mystico Episcopus pontes facit inter Deum et homines. Vocatur quoque Pastor, utpote ab officio, quod habet pascendi oves verbo et sacramentorum administratione, sacrificiorumque oblatione. Vocatur Preco, Lucerna, Sanctissimusque, quae nomina facile intelliguntur. Nominatur etiam Ordinarius, quia ordinariam et nativam in sua Dioecesi habet iurisdictionem. Ut ex his nomenclationibus patet, allatisque in nucleo officiis sequitur Episcopum virtute ex alto imbui debere, quapropter multum oraudum pro Eo. Dabit enim Dominus spiritum bonum petentibus se.3 Si enim ascenderit nostra oratio, descende Dei miseratio. Pro Episcopo ergo orandum, quod et primi christiani fecerunt pro apostolis, quorum successor Episcopus est. Quapropter S. Mater Ecclesia disponit, ut in ordi­natione Episcopi omnes sacerdotes Dioeceseos sumant Collectam una cum Secretis et Postcommunione de consecratione Episcopi, quae incipit: Adesto ... et habetur in fine Missalis post Benedictiones. Oportet hanc Collectam sub una conclusione cum Missae currentis prima oratione dicere iuxta rubricas. Qui autem sunt ex hono­rabili Clero S. Curiones, velint hac die Missam principalem cum expositione SS. celebrare, populumque de momento diei erudire, eumque ad preces provocare et in fine Missae tria Pater et Ave alta voce lingua populi praeorare. Attendite Scripturas — dicit S. Aug. — et videte, quia et praepositi commendant se populo. Orat apostolus pro plebe, sicut plebs pro apostolo. Oramus pro vobis, fratres, sed et vos orate pro nobis.4 1 Ad Hebr. VI. 17. — 2 S. Ambr. De dignit. Sac. 1. 6. — 3 Luc. XI. 13. — * Tract. I. in Epist. Joann. C. 1.

Next

/
Thumbnails
Contents