A Győri Püspökség Körlevelei, 1902

Tartalomjegyzék

I I. SIT MIHI PRINCIPIUM JESUS, FINISQUE LABORUM ! DIRIGAT INGENIUM VIRGO MARIA MEUM ! Venerabiles Fratres. Affere iucundiora velimus : at contra impellimur ac propemodum cogimur temporibus eas impertire vobis acerbitates, quarum ipsarum causa in sollicitudine assidua volvitur Nobis extremum hoc spatium aetatis. Videlicet quae rem catholicam non sinant quiescere, causae plures passim sunt, illaeque non leves. Persequi singulas, nequaquam est propositum; verumtamen singulare quoddam in conspectu est fidei et morum discrimen, idque intestinum et domesticum, quod nulla ratione debet Nobis silentibus maturescere. Hocne igitur apud Italorum gentem, tot iam indigne eversis rebus, supererat, ut nec sanctitas coniugiorum in tuto esset, cui quidem civiles procellae ad hanc diem pepercerant ? Si qua est auctoritas senectuti, si iustum inest in apostolica voce momentum, si quidquam denique valet paterna in communem patriam voluntas, eos omnes, quorum in deliberatione versatur rogata lex de divor­tiis, non monemus tantummodo, sed plane obtestamur, per sibi quidquid est carum et sacrum, desistere coepto velint. Animadvertere et serio considerare ne recusent, sanctum, individuum, perpetuum esse iure divino maritale vinculum Christianorum neque in ius abrogari, nec ei derogari ullo unquam tempore ullaque hominum lege posse. Adscribere Christianas nuptias iis velle rebus, quae contrahantur, distrahantur, iure civili, magnus ac perniciosus est error. Etenim humanae redemptor et restitutor naturae Jesus Christus Filius Dei consuetudine deleta repudii, ad vim rationemque antiquam Deo ipso auctore ab initio constitutam, revocavit matrimonium ; auctumque dignitate et virtute sacramenti, e negotiorum genere communium imperioque potes­tatis civilis, imo etiam ecclesiasticae exemit Quae nuptias consequuntur in rerum genere civilium, de iis statuat potestas civilis, ultro progredi, Dei nutu prohibetur. Omnis ergo lex, quae rata esse divortia iubeat, iubet contra fas, apertaque cum iniuria Creatoris summique legumlatoris Dei; proptereaque causam dare adulterino foederi potest, coniugio iusto non potest, illud auget culpam, quod continere divortia intra provisos terminos, tam difficile factu est, quam sistere in medio cursu acerrimarum flammas cupiditatum. — Perperam vero suffragium petitur ab exemplis peregrinis, in re non dubie nefaria: minuatne aut excuset peccata cuiusquam, multitudo similia peccantium ? Eo vel maxime quod nusquam recepta legibus facultas divortiorum, quin reclamarit vehementer opposituque auctoritatis suae restiterit, ubicumque potuit, custos et vindex divini iuris Ecclesia. Nec audeat sperare quisquam, minus memorem officii hodie futuram, quam antea fuerit. Non connivebit ullo modo, non acquiescet, non feret remisse Deo sibique factam iniuriam. — Qua in iniuria teterrimus fons includitur malo­rum ; et hanc ob rem ex eis ipsis hominibus, qui instituta catholica non undequaque Nr. 211. Ssmi D. N. Leonis PP. XIII allocutio habita in consistorio secreto 16. dec. a 1901

Next

/
Thumbnails
Contents