A Győri Püspökség Körlevelei, 1902

Tartalomjegyzék

23 IV. Nicolaus e comitibus Széchényi DE SÁRVÁR-FELSÖVIDÉK DEI MISERICORDIA ET APOSTOLICAE SEDIS GRATIA SANCTAE JAURINENSIS ECCLESIAE EPISCOPUS, SUAE SANCTITATIS SUMMI PONTIFICIS PRAELATUS DOMESTICUS, SS. CANONUM DOCTOR. Venerabili Clero Dioecesis Jaurinensis Salutem et Paternam Benedictionem! Placuit Deo infinite misericordi concredere humilitati Nostrae curam et administrationem Ecclesiae et Dioecesis Jaurinensis. Benignissimam nominationem Regiam ddto i-ae Novembris a. 1901., seque­batur papalis confirmatio, quae in Consistorio Vaticano, die 16-a Decembris eiusdem anni per solemnem praeconisationem fiebat. Bullis confirmatoriis Roma perceptis, consecuta est consecratio die 2-a Februarii a. curr. 1902. Exhibitis Venerabili Capi­tulo Jaurinensi, servatis alioquin de iure servandis, scriptis Pontificiis ac Diplomate collationali Regio, nec non litteris Nostris, in quibus una notum fecimus, Vicarium Generalem Nostrum nominatum esse Reverendissimum D. Drem Antonium Mohi, Abbatem B. M. V. de Borsmonostra prope Ginsium, C. E. J. Lectorem et Canoni­cum, cuius praeclarae animi dotes, morum gravitas, vitae et famae integritas haud ignotae sunt, quique sede Eppali vacante munus Vicarii Capitularis laudabiliter gerebat, decrevimus, regimen Dioecesis die Dominica II. post Pascha, i. e. 13-a Aprilis a. c., qua die solemnis Nostrae Inthronisationis, auspicari. Sermonem, in Ecclesia Nostra Cathedrali post capessitam Sedem Episco­palem pronuntiandum Pastoralem, in signum paternae sollicitudinis ac studii Vobis omnibus mittimus, ut quis animi Nostri sit sensus, quae Nostra in Vos benevolentia, quae in curanda salute animarum Christi sanguine redemptarum voluntas, plane cognoscatis, hisque cognitis Praesulem Vestrum, magnitudine rei, quam inter Vos gerendam suscepit anxiatum ac turbatum, prompto et alacri animo adiuvetis, ut sacro foedere omnes invicem iuncti et officiorum affectuumque communione sociati amplectamur charitatem, studentes servare unitatem fidei in vinculo pacis. Visum est adnectere Bullas Sanctissimi Patris ad Clerum et Populum Civitatis et Dioecesis Jaurinensis datas, nec non Allocutionem ad populum lingua hungarica habendam, rogantes Vos, ut allocutionem istam, praemissa Bulla Sanctissimi Nr. 800.

Next

/
Thumbnails
Contents