A Győri Püspökség Körlevelei, 1902
Tartalomjegyzék
24 Patris ad populum, eidem populo fideli proxima Dominica a perceptis his litteris ex ambone occasione publicorum Divinorum perlegatis et paternam Nostram benedictionem omnibus impertiendo fideles in Domino obsecretis, ut Nos, qui pervigilare debemus assidue quasi rationem pro subditorum animabus reddituri, ac tot et tantis oneribus pro ipsorum bono gravamur, amore ac reverentia filiali debita semper prosequantur, memores illorum verborum divini Magistri in persona Apostolorum de Episcopis dictorum: Qui vos audit, me audit; qui vos spernit, me spernit; qui autem me spernit, spernit eum, qui me misit. Hac occasione Vobis notum esse volumus et declaramus, firmas ratasque haberi velle omnes Praedecessoris, imo Praedecessorum Nostrorum constitutiones et ordinationes, administrationem Dioeceseos, disciplinam, cultum Divinum et quae similia sunt concernentes, obtestantes Vos in Domino, ut decreta et statuta horum- quae hactenus per Dei gratiam observata fuerunt, in postremum quoque exactissime observentur; quae vero e variis causis in executionem forsan non abiverunt, con, iunctis animis et unitis viribus procurabimus, ut executioni mancipentur. Praeterea relinquimus cunctas facultates per Praedecessores Nostros concessas, aliasque gratias sive personis, sive locis impertitas, sub iisdem cautelis et conditionibus, sub quibus datae sunt. Casus vero, qui pro sacro tribunali adusque Ordinario reservati fuerunt, in posterum quoque pro talibus declaramus. Volumus denique, ut Brevia Apostolica ad nos destinata Venerabili Clero Dioecesis Nostrae Jaurinensis innotescant, quae proinde subnectendo publicamus, attentionem Vestram praeprimis ad Brevia ista dirigendo, quae de facultate benedictionem apostolicam et indulgentiam plenariam in articulo mortis constitutis Christi fidelibus concedendi, nec non de facultate Nobis concessa, Altaria privilegiata declarandi tractant, quum priori subdelegationem et formulam Benedictionis Apostolicae subnexerimus, alteri vero ordines pro privilegio isthoc petendo addiderimus. Gratia et pax a Deo Patre et a Domino Nostro Jesu Christo sit Omnibus Vobis! Datum Jaurini, die 13-a Aprilis 1902. Nicolaus m. p. Episcopus.