A Győri Püspökség Körlevelei, 1902
Tartalomjegyzék
14 duxit, ubi munere professoris in praeparandia Episcopali virorum defunctus, die 14-a Octobris an. 1876. virtute decreti ministerialis dato 5-ae Oct. an. 1876. sub Nro 19185. per Communitatis repraesentantes catholicos parochus Ecclesiae S. Michaelis et ad Spiritum S. electus, sicque praesentatus eiusdem anni et mensis die 19-a investitus, simulque V.-A.-Diaconus Districtus Soproniensis constitutus, an. 1878. Abbas S. Georgii M. et M. de Ajak, an. 1900. Praelatus Suae Sanctitatis Summi Pontificis Domesticus denominatus est. Multum foret factorum ob illo susceptorum seriem hic texere, quae in amplissima civitate per quinque, imo sex lustra verbo, scripto et opere complevit. Ex opere ob illo concinnato : A Soproni kath. Parochia in folio an 1892. cum illustrationibus vulgato lector prudens multa rescire poterit. Qualis ille tota vita fuit, talem se ultima voluntate sua prodidit. Testamento enim coram tribunali publicato innotuit, pium Denatum eiatibus piis sodalitatibus et communitatibus maiora mino- rave testatum esse legáta, superstitis vero utcunque modicae substantiae generalem haeredem Ecclesiam suam parochialem ad S. Michaelem et Spiritum S. instituisse. Fuit ille fundator ephemeridum: Westungarisches Volksblatt an. 1893., earumque principalis redactor. A Ven. Clero Dioecesano deputatus pro Congressu Anton. Cath. electus hocce munere quoque laudabiliter fungebatur. Ut fidelis hic servus quam primum dignus sit de facie ad faciem videre Salutare Dei, animam eius solitis suffragiis Ven. Clero Dioecesano impensissime commendo. Beneficium parochiale L. R. Civitatis Soproniensis ad S. Michalem et Spiritum S. obitu Ulmi ac Rmi D. Andreae Pôda vacans redditum, Patronatui Incl. Magistratus L. R. Civitatis Soproniensis obnoxium publico concursui usque finem Martii an. curr. duraturo ea pro recursuris addita inviatione exponitur, ut iidem libellos suos supplices, p. t. Patrono inscribendos, horsum usque ad praedefixum terminum exhibeant. Jaurini, die 21-a Februarii 1902. Nr. 532 Examinum prosinoda- lium terminus. Examina prosynodalia anno hoc vernalia diebus 12-a et 13-a Maji, antum- nalia vero diebus 15-a et 16-a Septembris Jaurini asservabuntur. Jaurini, die 21-a Februarii 1902. Nr. 533. Examinis ju- risdictionalis terminus. Die 3-a Julii a. c. habebitur examen jurisdictionale ab iisdem subeundum, quorum jurisdictio pro sacro tribunali ad tempus concessa eousque exspirabit. Jaurini, die 21-a Februarii 1902. JDr. Antonius Afolil /?z. p„ Abbas, C. E. J. Canonicus Lector, Vicarias Capitularis.