A Győri Püspökség Körlevelei, 1902

Tartalomjegyzék

15 III. Propediem aderit iám diu desiderata mutatio temporum et rerum in ordine ipsius naturae, de qua Horatius canit: »Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni; nec prata canis albicant pruinis.« Et alio loco: »Diffugere nives, redeunt iam gramina campis, arboribusque comae, mutat terra vices.« In ordine vero gratiae, quem annus dirigit ecclesiasticus, memoriam amarissimae passionis Dominicae, acer- bissimaeque mortis eius, compassionem, desiderium que commoriendi cum eo in cordibus piorum, devotorumque cientis, subsequitur iucunda recordatio gloriosissimae ipsius resurrectionis; sicque luctus noster convertitur in gaudium; ita quidem, ut exclamare omnes cum regio vate possimus: Haec dies, quam fecit Dominus, exultemus et laetemur in ea.1 % Ad gaudium hoc cunctis Christianis nomine isthoc dignis commune apud nos accedit causa plane specialis laetitiae. »Quomodo enim hucusque sedit sola civitas plena populo facta quasi vidua Domina . . . Plorans ploravit in nocte et lacrymae eius in maxillis eius, non fuitque, qui consoletur eam ex omnibus caris eius.«2 Ita ipsa Scriptura describit statum lugubrem Civitatis Residentialis Episcopalis a tempore mortis Episcopi subsequutum per 15 fere menses iam per­durantem. Accepimus quidem iam die i-a Novembris an. 1901. benigna nominatione Apostoliéi Regis Episcopum, sed exspectari debebat papalis confirmatio, quae in Consistorio Vaticano die 16-a Decembris eiusdem anni per solemnem praeconisati- onem fiebat. Pedetentim adventabant et Bullae confirmatoriae Roma, factaque die 2-a Febr. an. curr. est consecratio Ulmi ac Rmi D. Praesulis electi in Episcopum realem. Inthronisatio Eiusdem nihilominus extemplo subsequi nondum poterat. Resi­dentia enim episcopalis usu multorum annorum attrita, intemperie aeris, ventorum pluviarumque tempestate antiquata, rimasque agens e squalore erui, pristinoque splendori et firmitati prius restitui debebat, ut apta sit ad Principem Ecclesiae, Apostolorumque Successorem, eiusqne aulam recipiendum. Totum hoc iam cumulati ve praestitum est. Sua Illustritas ergo decrevit et nuper ad notitiam Venerabilis Capituli officiose iam pertulit, Se suum solennem ingressum in Civitatem suam residentialem die 12-a Aprilis an. curr. habiturum. Adveniet Ille strato ferreo e regione Sabariae hora n-a antemeridiana dictae diei. Iam in limine Dioeceseos ad stationem Győr-Szemere per Vicespanum comitatus et commissionem mixtam brevi dictione salutabitur. Jaurini post suum descensum e curru vaporario statim ad stratum Consul civitatis, mixta missione stipatus, excipiet Eum cum sermone. Quo finito ascendent omnes currus iam prae­Rr. 691. De Adventu et Inthro- nisatione Ulmi ac Rmi D. Episcopi. 1 Ps. II7. 24. — 2 Lamentatio Jerem. I. I—2.

Next

/
Thumbnails
Contents