A Győri Püspökség Körlevelei, 1902

Tartalomjegyzék

Leo X. an. 1514. regi Uladislao II. scripserat, si ipsum exercitum conficere atque in Tureas impetum facere statueris, bellum sic administrare, ut illustris ad illos impressio, expugnatioque oppidorum consequatur, quinquies decies mille nummum aureorum me ad id erogaturum, daturumque tibi spondeo, atque recipio ; sin vero id tantummodo consilii suscipies, ut tuta ab hostibus reddere tua illa propinqua Tureis oppida, de quibus scribis, tibi satis futurum putes, his decies mille.nummum aureorum tibi praesto, ut sint, cum me commonefeceris, curabo. Delecto per Uladislaum altero pontificiae oblationis membro, quae idem Pontifex revera tulerit subsidia, in aliis eiusdem litteris expressa cernimus (Ibidr. p. 387.) Eis, (nempe procuratoribus) magnum tritici numerum, magnum hordáéi, illo computandum *ussi dari, pulverisque perfecti ad tormenta impellenda libras mille, sulphuris praeterea libras decies mille, salis nitri quinquies mille, quibus ex rebus pu’vis, si esset opus, confici posset. Tormentorum varii generis aliquot, atque iis quidem rebus om­nibus curatae pecuniae adieci nummos aureos vicies centum, qua pecunia quibusve rebus ex Eppi Veszprimiensium, Croatiae praefecti sententia et consilio uterentur. Audio autem operae pretium esse maxime quidem certe, ut moenia eorum oppidorum reficiantur, sed si quid esset aliud, quod vel aedificari, vel muniri oporteret, id eos ita iussi procurare, si Eppus Veszprimiensium mandavisset. Te autem magnopere hortor, ut quam ad te pecuniam ex reipublicae propediem aerario sum missurus, quae quidem erit ad vicies mille aureorum nummum, eius multo maximam insumas partem illis in locis et municipiis et formandis et communiendis. Alias dixit idem Pontifex, se pro incolumitate regni Hungáriáé non solum cuncta sua tenutá, sed et vitam ipsam immolare paratum esse. Idem instante peri­culo in commodum eiusdem regni et domesticum clerum sub anathematis commina­tione ad decimam suorum proventuum partem resignandam compulit. Cum Ludovicus II. rex compererat, Solimanum magnos apparatus beliicos terra marique facere, Stephanum Verbőcz)', regni Praetorem Romam expedivit. Is, cum in urbem venisset, Pontificem adeo supplicationibus intentum invenit, ut e Vaticano ad S. Mariam Maiorem discalceatus nudisque pedibus processerit Deum Maximum orando, ut revecta Christianorum principum concordia eos ad inferenda Tureis arma concitaret. Audito postmodum oratori reposuit : se causae publicae juvandae minime defuturum. Nec multo post venit Roma missus a Leone Budam Thomas Vius, Cardinalis, centum auri pondus afferens. An. 1523. Hadrianus VI. missis in omnem partem orbis legatis, opem pro Hungaris conquirebat. Cumque intellexisset per Henricum VIII. Angliáé regem sub­sidiarium aurum non temnendae summae in Hungáriám fine conscribendarum copi­arum missum, munificentiam hanc additis 50 aureorum nummum millibus et ipse in­tercedens Pontifex liberaliter auxit. Partialibus summis per vices transpositis in unam totalem contractis Pray (Ann. P. V. p. 101.J deduxit prope 400,000 fi in hoc bellum canali pontificio horsum defluxisse. In hoc infaustissimo proelio pro avertenda barbara colluvie a cervicibus Hungarorum etiam pontificii milites decertarunt. Primus comparuit Annibal Cyprius cum 300 supra mille peditibus, penes quos Pontifex iterum 4000 peditum misit.

Next

/
Thumbnails
Contents