A Győri Püspökség Körlevelei, 1902

Tartalomjegyzék

IO Hoc est hic verum, regem prius inivisse foedus cum christianis principibus, cuius valorem foedus cum Tureis initum invalidum non reddidit. Julianus adhortatus est regem ad servandum foedus cum christianis principibus initum, non vero ad violandum cum paganis. Cladis causa magis invidia erga Hunyadyum fuit quam alia. Victores ad Varnam Tureae occupaverunt Constantinopolim an. 1453., Mohámét II. superbia inflatus statuit, sicut unus sol lucet in coelo, ita debere unum impe­rantem esse in terra, et horribili exercitu aggressus est Belgradum. Joannes Hunyady quidem ei viriliter restitit, impedire tamen nequivit, quominus moenia arcis pedetentim ruinas agerent et totum negotium defensionis periclitaretur. Unus Turea enim cum vexillo Turearum turrim iam ascendit, ut id erigeret; heroismus tantum Titi Dugonich se viriliter immolando hoc facinus impedire pro momento potuit. Sed sequenti die egressus est Joannes de Kapistrán cum suis cruciatis et totum exercitum Turearum in turpem fugam convertit. En exercitus Papae patriam quomodo liberavit! Turea non tantum Hungáriáé, sed toti Europae et christianismo exitium paravit. Romani Potifices confidebant in Deo et in armis regum Hungáriáé, quos pro posse nervo rerum gerendarum ad proelia suscipienda iuverunt. Pius II. Pontifex hoc fine Mantuam concilium convocavit. Mathiae regi ad arma sumenda promtissimo benedictum ensem submisit ; quinimo, solus contra infideles in persona ire anhelavit, verum an. 1464. Anconae morte praeventus, assi­stentibus Cardinalibus prosecutionem belli impensius commendans, 40,000 aureorum e collectione decimarum eidem Mathiae immanuari ordinavit. Cardinales — scribit Heltay (Magyar Krön. II. 68. 77—78—143.) post inopinatam Pii II. mortem detectos in scrinio eius 45,000 aureos fl. Roma Mathiae miserunt. Alibi habet idem : Appulerunt interea Roma legati et dixerunt, quod Papa e suo thesauro pro subsidio in bellum cum Turea gerendum quotannis 50,000 fl. aureos dare velit. Et re ipsa promissam summam eotum submiserat. Quodipsum et dein sequentibus aliquot annis fideliter praestitit Veneti aeque 43.000 aureorum hac occasione illi suppeditaverunt. Demum Romanus Pontifex et Veneti viso eo, quod Mathiae regis animus in profligandis Musulmannis deferbuit, quodve lenociniis Beatricis reginae emollitus totus-quantus distractioni intentus sit, nunciaverunt ei, se amplius pecuniarium subsidium subministrare nolle. Paulus II. armis contra Tureas strepentibus Eundem Mathiam mystico ensis et pilei munere honoravit, adiiciens una octo praeterea et decem aureorum nummum millia, eum maiorem in modum obsecrans, ut in tanta Romanae Sedis penuria tenuius hoc subsidium haud gravate ferat. Idem Pontifex iunxit se cum Venetis ac hostilem classem aggressus edita strage praemeditatas partium ad sacram coronam pertinentium vastationes praevertit. Parem gloriam in protegendo sub Mathia Hungáriáé regno messuit et Sixtus IV., qui communem hostem et Italiae infestum per suos lacessitum in fugam convertit, quem Mathias insequulus faciliorem de eo vindictam sumsit. Gaudii ex hoc enati magnitudinem distinctis litteris Pontifex extemplo vulgavit et conflatam a dynastis Italiae 200,000 aureorum summam in Hungáriám misit.

Next

/
Thumbnails
Contents