A Győri Püspökség Körlevelei, 1902

Tartalomjegyzék

93 Nobis quidem, Venerabiles Fratres, quae Nostrae sunt partes, omnia conari certum est ad tuendum ac promovendum Dei regnum in terris, si quo modo auspi­catissimum adproperare diem liceat. Vos autem in pastorali officio novimus multo esse diligentiores, quam ut a Nobis hortandi sitis. Sed ista studii vestri flagrantia volumus sacrorum administros magis magisque calescere, socios vobiscum operae et laboris. Hi enim quae populus velit, quibus rebus indigeat, quae mala toleret, quot quantisque insidiis aut corruptelarum illecebris pateat, optime norunt, quippe vivunt cum populo. Quodsi lesu Christi sensu abunde praediti, despectisque concertationibus politicarum partium, vobiscum una desudaverint, mirum quantum, auxiliante Deo, efficient in multitudine, collustrandis veritate mentibus, animis comitate alliciendis, sollerti caritatem afflictam tenuium fortunam sensim sublevando. — In quo multum sane adiumenti conferet Clero actuosa proborum industria laicorum: atque ita qui­cumque in sinu complexuque Ecclesiae matris alti eductique sunt, omnes, ut gratos filios addecet, honorem ipsius et decora tuebuntur. Ad id autem operis, debitum in primis maximeque ad aeterna frugiferum, nemo non potest aliquid prodesse. Nam exculti doctrinis aut litteris homines possunt vulgandis in Ecclesiae defensionem scriptis, praesertim quotidianis; quod instrumentum perquam efficax in utramque partem, usitatissimum adversariis est: possunt patresfamilias, vel per se vel per praeceptores bonos impertiendis christiana institutione liberis; magistratus etiam quique populi personam gerunt, constantiam recte sentiendi virtutemque retinendo ; omnes denique, nullo ad humana iudicia respectu, catholicos sese praestando. — Enimvero sapienter sentire, generose velle, ordine contendere oportet ut cum maxime, Ordinis autem disciplinaeque caput est, obedienter et cum omni fide huius Apostolicae Sedis servare praescripta: ita ut sublatis opinionum dissidiis, illuc communiter ten­datur, quod est commune propositum, lesu Christo in Ecclesia victori sternere iter. Id laborare catholicos, officium est: laborum exoptatum exitum Ille dabit, amantissimus idemque sapientissimus sponsae suae immaculatae custos, de quo scriptum exstat: Iesus Christus heri, et hodie: ipse et in saecula1 Ipsum igitur nunc quoque imploramus obsecramusque, qui atrocissimam pro humano genere mortem, immensum testatus amorem, ad expiandum oppetiit; quique mysticae navis sedens non visus gubernator in puppi, tot tantosque commotos fluctus potest uno nutu componere. Vosque, Venerabiles Fratres, ad Ipsum eritis Nobiscum supplices, ut hac mole malorum civilem societatem levet; splendorem lucis suae ad eos afferat qui ignoratione potius quam voluntate improba Christianum nomen impugnant: robur alacritatemque novam bonis inficiat: denique pacem et tranquillitatem communibus rebus, dominante rursus veritate iustitiaque, maturet. Auspicem divinorum munerum vobis, Venerabiles Fratres, et gregi universo curis vestris concredito Apostolicam benedictionem peramanter impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die XIX Martii anno MDCCCCII, Ponti­ficatus Nostri vicesimo quinto. LEO PP. XIII. Jaurini, die 7-a Septembris 1902. 1 Hebr. XIII, 8.

Next

/
Thumbnails
Contents