A Győri Püspökség Körlevelei, 1902
Tartalomjegyzék
94 Nr. 2522. Commoratio in Szany. Nr. 2523. Orationes imperatae Pro congruo notitiae statu Ven. Clero hisce significo me post dispensationem Sacramenti Confirmationis iterum ad Szany esse reversurum, quo negotia officiosa dirigi possunt. Diem quoad recipiendos DD. Curatos, abhinc IV. hebdomadae deligo, quum aditus et reditus via ferrea facilius fieri potest. Jaurini, die 7-a Septembris 1902. Orationes imperatae, quae in SS. Missis per f. r. Antecessorem meum praescriptae fuerunt, pro futuro quoque manent eedem et summendae erunt eodem modo sicut antea. Jaurini, die 7-a Septembris 1902. Nr. 2524 Concursus pro beneficio parochiali in Egyed. Rmo D. Francisco Polgár Canonico Hon. et Parocho Egyedensi ad beneficium in Nagy-Czenk canonice instituto, vacans redditum est, quod hucusque tenuit, beneficium parochiale in Egyed. Pro illo itaque rursum complendo concursum publicum usque finem mensis Septembris a. c. duraturum hisce indico, competiturosque necessaria habilitate praeditos eo invio, ut recursus suos D. Arthuro Egyedi ceu Patrono inscribendos eousque horsum exhibeant. Jaurini, die 7-a Septembris 1902. Nr. 2525. Obitus Francisci Kurcsy et pro beneficio parochiali in Felső-László. Franciscus Kurcsy, parochus in Felső-László susceptis pie moribundorum Sacramentis, plena in voluntatem divinam resignatione expiravit die 31-a Augusti a. c. anno aetatis suae 40-0, sacerdotii 18-0. Animam defuncti fratris, ut in aeternitate miseratione divina beatorum consortio jungi mereatur, praescriptis piis ad aram suffragiis commendo, ac beneficium, quod tenuit parochiale Felső-Lászlóense publico concursui usque finem mensis Septembris duraturo praesentibus expono, competituros requisita habilitate provisos eo inviando, ut recursus suos Celsissimo Principi Nicolao Esterházy tamquam Patrono inscribendos eousque horsum exhibeant. Jaurini, die 7-a Septembris 1902. Nr. 2526. Obitus Cypriani Widder et concursus pro beneficio pároch, in Káptalan- Viss. Cyprianus Widder parochus in Káptalan-Viss apoplexia tactus, Sacramento Extremae Unctionis provisus e vivis die 6-a Septembris a. c. evocatus est anno aetatis 56-0, sacerdotii 33-0. Dum animam fratris defuncti, ut in aeternitate miseratione divina justorum praemiis laetificari mereatur, praescriptis ad aram suffragiis commendo simul beneficium quod in vivis tenuit, parochiale Káptalan-Vissense vacans redditum, concursui publico usque ad finem mensis cur. Septemhris expono, competiturosque nulli quoad requisitam habilitatem difficultati obnoxios eo invio, ut recursus suos Ven. Capitulo Jaurinensi ceu Patrono inscribendos eousque horsum exhibeant. Jaurini, die 7-a Septembris 1902.