A Győri Püspökség Körlevelei, 1902

Tartalomjegyzék

9 elusit, imo et confregit. Aliqui Pontificis huius agendi rationem perperam interpre­tantur. Mentis pontificiae puritatem manifestam faciunt eius litterae ad principes inter se altercantes missae. Salamoni enim scripsit: Si haec emendare et vitam tuam, ut regem decet, instituere, et Deo miserante adornare volueris, procul dubio dilectionem sacrae Romanae Ecclesiae, sicut matris dilectus filius, et nostram in Christo amicitiam plene habere poteris. (Ann. P. I. p. 74.) In alia ad Geysam (ibid. p. 75 ): Notum autem tibi esse credimus, regnum Hungáriáé, sicut et alia nobilissima, in propriae libertatis statu debere esse et nulli regi alterius regni subiici, nisi sanctae et universali matri Romanae Ecclesiae, quae subiectos non habet, ut servos, sed ut filios suscipit universos. Tenore verborum pensato, liquet, magnum hunc Pontificem adversus Hungáriáé libertatem nihil molitum fuisse, imo cum paterna sollicitudine eandem sartam tectamque conservare studuisse, cum nec in praecitatis, nec in aliis ad Geysam et Ladislaum postea datis litteris, ullam census annui men­tionem fecerit, nec ullo verbo ius constituendi Hungáriáé Reges ad se pertinere expresserit. Sollicitavit itaque spiritualem regni clientelam, ne Hungari lerociniis Orientalis schismatis paucis ante decades (sub Leone IX.) amorum per Caerularium renovatis seducti ab oblata per divum Stephanum Ecclesiae Romano-Catholicae subiectione deficiant. Postulatam hanc reverentiam, ne ipsa S. Sedi exhibitam fuisse, docent eiusdem Pontificis ad S. Ladislaum regem an. 1079. datae litterae (Cod. Dipl. T. I. 445.): Sicut fidelium tuorum crebra legatione cognovinus, idem-ipsum nostris attestantibus ratum habemus, Excellentia tua ad serviendum beato Petro, quemadmodum religiosa potestas debet, et ad obediendum nobis, ut liberalem filium decet, toto affectu et cordis intentione parata est. S. Ladislaus caeterum ipse familiaritatem cum Romanis Pontificibus quoque quaesivit. Hic an. 1091. scripsit ad Abbatem Monte-Cassino-ensem Oderisium, ut apud Urbanum II. in vicinitate com­morantem ageret, qui ei Legatum mitteret, per quem in Regem Dalmatiae per Eum an occupata i un g eretur, sicut prius Zwoinimirus eius affinis per Legatum Pontificis irex Croatiae unctus est.1 Ita deberemus totam historiam veterem hic exscribere, ut ad vivum quisque videat, quidnam Romani Pontifices fecerint ad gentem nostram ab interitu salvandam, eiusquae libertatem et independentiam servandam, ad culturam, regnique efflores­cendam, gloriamque promovendam. Quando Bonifacius VIII. post emortuam stirpem Árpádianam masculam Hungaris Carolum Robertum contra alios contendentes nempe Venceslaum et Ottonem, commendavit, nihil contra libertatem gentis egit, sed magis idoneum prae minus idoneo populo proposuit, quod et eius successor Clemens V. fecit, cum per Legatum specialiter missum, Cardinalem Gentilis in commitiis ad campum Rákos habitis, ursit, declarans tamen, quem ipsi liberis suffragiis regem iussissent, eundem se suo pariter qua Legati pontificii calculo probaturum. Infaustam cladem Varnaensem frustra nonnulli tribuere volunt Juliano Legato Eugénii IV. quasi hic regem induxisset ad foedus cum ethnicis initum violandum. 1 Magyar Állam 24. jan. 1902. n. 19—12840.

Next

/
Thumbnails
Contents