A Győri Püspökség Körlevelei, 1902

Tartalomjegyzék

92 Atque illud hoc tempore Nos recreat, quod ad fiduciam sustentandam certa rerum argumenta non desunt. Repugnandum diificultatibus est sane gravibus; sed plura nunc eveniunt, unde eluceat Deum persolvere promissa, fidelitate mirabili. Videre licet Ecclesiam, contra tantas adversantium coniuratas vires nullo humanitus praesidio munitam, unam tamen excellere, per assiduosque auctus invalescere in quavis ora ac parte terrarum. Omnino princeps mundi huius, semel a lesu Christo exclusus, hic iam non dominabitur: urgere mala consilia nocendo potest, perficere non potest. Atque in tanta conversione communium temporum, quantam contraria hominum studia et erumpentes quotidie sectae gignunt, beneficio tribuendum est, foventis Ecclesiam, Spiritus Sancti, si non animos modo piorum sed universitatem catholici nominis mira quaedam securitas tenet: idque ob eam potissimum, quae nunc, si unquam alias, viget inter Episcoporum ordinem et hanc Apostolicam Sedem summa coniunctio. Haec porro coniunctio arctiorem suapte vi facit eoque feraciorem in omni pietatis caritatisque genere, tum Episcoporum cum cetero Clero, tum cum Clero necessitudinem laicorum: qui quidem experrectiores iam inanique omisso pudore certant pro religione dimicare. Istam Nos quidem studiorum concordiam, ut saepe commendavimus adhuc, ita magnopere in praesens commendamus: beneque precamur, ut eo latius increscat, sitque ad retundendos impiorum impetus pro muro inexpugnabili. Tum proclive erit, tamquam ex arbore surculos, renata virescere sodalitia ex eis institutis non pauca, quae instituta laetissime provenire in Ecclesia cernimus. Neque enim est ullus publicae pietatis ab his neglectus modus, sive quod ad colendum rite Christum et augusta ipsius mysteria, sive quod ad beatissimam Dei­param caelitesque sanctissimos pertinet. Similiter nulla praetermissa beneficentiae ratio: siquidem multiplex ubique impenditur opera erudiendae ad religionem iuventuti, solandis curandisque aegrotis, populorum conformandis moribus, miseris aerumnosisque relevandis. Atqui tamen eiusmodi instituta, ne ad communem salutem celerius uberiusque proficiant, nimium saepe per summam iniuriam prohibentur publice! Praeterea, cum ita, Dei munere, laetemur Ecclesiam in iis valere regionibus, quas ad christianum cultum eductas iam diu possidet, tum etiam laetabilia spei novae se dant indicia. Idque ab industria studioque missionalium, qui nec laboribus victi nec periculis deterriti, in summa rerum omnium inopia, plures quotidie et alacriores, pergunt solidas nationes humanitati Evangelioque acquirere: pergunt constanter; licet, ut Magister divinus, crebris obtrectationum morsibus obnoxii. Aegritudinum igitur sensum solatia temperant: atque inter discrimina istius certaminis satis est caussae, cur meliora posthac conficiendo recreemur. Quam qui­dem rem quisquis acuto sinceroque iudicio apud se reputaverit, intelliget profecto, Deum uti sua instructum ope docuit hominem, quae ad finis ultimi adeptionem face­rent, item per Ecclesiam, ipsius manifeste praesidio subnixam, hodie quoque docere, ubi veritas, ubi sit quaerenda salus. Utcumque erit, assidente Ecclesiae Deo, sperandum firmiter est, fore ut, discussa qua nunc obscuratur caligine, lux veritatis opportuno tempore nec ita longo intervallo pulchrior effulgeat, atque humana societas, profligata prope ac perdita, afflante rursus Evangelii spiritu, resurgat.

Next

/
Thumbnails
Contents