A Győri Püspökség Körlevelei, 1902
Tartalomjegyzék
§3 perdere, quoties turbulentioribus aetatibus contra omne ius fasque communitatis humanae immania edidere crudelitatis exempla! — Ergo aliud ex alio omnia tentata genera saeviendi. Recens ab origine, vi tormentisque cruciatum publice Christianum nomen: triumque saeculorum spatio Urbem Romanique imperii fines perfudit martyrum eruor. Tum, domestica pestis, haereticorum perfidia extitit, tecte primo, dein audacter aggressa technis rationumque fallaciis concentum fidelium unitatemque dissolvere. Erupit deinceps plus semel a septentrionibus barbarorum procella, Saracenorum ab austro, internecionem vastitatemque faciens. Cumque veluti provinciam male habendae Ecclesiae aetas aetati transmitteret, eam suscepit, restituto imperio, Caesarum dominatio, superba fere atque impotens; quae sollicita ne prae se sacra potestas cresceret, eius sive libertatem coercere sive iura attentare non destitit. Taedet considerare, quot quantisque difficultatibus affecta atque afflicta subinde Ecclesia fuerit Illa vero ex angustiis incommodisque evadere fortior; pacifici regni sui proferre terminos; nec veteris humanitatis fructus negligere, custodiendis litterarum et artium monumentis; sed laborare in primis, ut civitatem penitus evangelica sapientia pervaderet totamque imbueret. Ita christianum cultum in commune invexit; peperitque conformatis eo cultu gentibus aequitatem legum, mansuetudinem morum, tenuium tutelam, calamitosorum inopumque misericordiam, alieni iuris dignitatisque verecundiam denique civilium rerum cursum, pro naturali studiorum concertatione, tranquil. Ium, temperante nimirum iustitia libertatem. Documenta tam magna tamque illustria beneficae virtutis suae cum daret Ecclesia, ad finem aetatis mediae processit, invidia improborum comite: quae autem sequuta est aetas dimicationes ei vel acerbiores attulit. Etenim saeculo sextodecimo luctuosa illa exarsit, cuius nota sunt semina, perduellio Novatorum; qui caput ipsum adorti, idest Romani Pontificis auctoritatem, unde universitas Christifidelium in unum corpus coalescit vivum vigensque, florentissimas gentes a catholicarum complexione misere abstraxerunt. Quo facto discidio illuc necessitate evasere, quo fortasse non spectarant, ut christiani nominis vix umbram retinerent, rem fere exuerent. Nam abiecto semel ex una parte magisterio Sedis Apostolicae, quo maxime unitas fidei salva consistit, posito ex altera propriam cuique iudicium esse normam credendi, infinitis sententiarum commutationibus patuit aditus; quare iam nullum est tam sanctum doctrinae Christianae principium, quod non illi aut in dubium revocent, aut funditus repudient. Idem insistentes iter, progressi sunt longius, qui insolenter se philosophiae nomine lactarunt saeculo duodevicesimo. His nullae fuere divinae litterae; nulla, Deo manifestante, nota veritas; unum propositum, ex animo populorum omne Christianae religionis vestigium abolere. Ex his fontibus perniciosa illa fluxere portenta rationalismi, pantheismi, naturalismi, materialismi; quibus veterum errores quos sancti Patres vindicesque fidei splendide convicerant, specie, instaurantur nova: prorsus, ut superbia recentiorum, contempto christianae sapientiae lumine, ad ethnicae vetustatis deliramenta regrediatur, vel quod attinet ad animorum naturam et immortalitatem. Itaque factum ut, multo quam antea, ingravesceret ad hanc diem in Eccle-