A Győri Püspökség Körlevelei, 1902

Tartalomjegyzék

84 siam bellum, latiusque manaret. Siquidem aetas incredula non satis habet unum et alterum fidei sanctae oppugnare caput: cuncta simul caelestium doctrinarum prin­cipia, ipsa sana philosophia reclamante, aggreditur. Atqui huiusmodi principia divi, nissima hominem de supremo fine monent sui, in officio continent, afflictum recreant tolerantiamque dolorum docent, atque erectum in expectationem incorrupti iudicis Dei, vitaeque post mortem beatae, iubent terrestria posthabere caelestibus, caduca mansuris. Porro in locum fidei quae tantae salutis ubertatisque affert elementa, quid isti sufficiunt? Nempe abnormem veritatis fugam quae frangit animos, et omnes generosae virtutis nervos elidit. Iamvero pravarum doctrinarum luem videtis, Venerabiles Fratres, ex opinioni­bus hominum in agitationem vitae, venasque rei publicae defluxisse. Magnae enim et imperiosae civitates adhibere eas doctrinas atque usurpare non intermittunt, se ratae propterea progredientis humanitatis videri duces. Etiam fere qui civitatibus praesunt, perinde quasi non debeant assumere sibi et praeseferre quantum in com­munibus moribus est optimi, solutos se putant officio colendi palam Numinis; saepi- usque fit, ut professi omnium religionum aequam se habere rationem, cum ea solum inimice agant, quam Deus instituit. Comparatis autem ad contemptum Dei civilibus rebus, quam necesse fuit consequi, consequuta est magna perturbatio demutatioque morum: quippe recti hone­stique fundamentum religio continet; id quod ipsi sensere etnicorum sapientissimi. Etenim abruptis officiorum vinculis, quae hominem iungunt Deo, summo omnium legislatori et iudici, nihil superest, nisi simulacrum illud honestatis mere civilis, sive, ut aiunt, a nullo pendentis; quae nimirum de lege aeterna praeceptisque divinis nihil pensi habens, illuc prono itinere ad extremum evadit, ut hominem suarum ipsius cupiditatum arbitrio permittat Qui quidem spe dimotus supernorum bonorum, quid aliud malit, quam ingurgitare se in huius commoditates suavitatesque vitae : explere crescentem voluptatum sitim; divitias quaestusque immodicos avidius, invita etiam iustitia, facere; auctaque libidine dominandi, ad imperia honoresque quavis demum arte conniti? At ubi sic animos multitudinis transversos agit licentia, iacent leges, iacet auctoritas publica; nec iam longe abesse communium temporum pernicies potest. Iamvero quae incommoda dicimus ex hac tanta rerum perturbatione gigni, plus nimio constat evenisse; videmusque congregationis humanae fundamenta, aeternis submotis iusti rectique principiis, nutare. — Atque cum omnia civitatis membra, tum domestica societas praesertim magnam plagam accepit. Nam, alienus ab Ecclesia, principatus civilis rationem finesque migrans ditionis suae, maritale vinculum sibi vindicavit, omnique exuit sanctitudine; nativum parentum ius educendae prolis violavit; stabilitati coniugiorum multifariam obfuit, concessa legibus divortiorum facultate. Inde est, quod nemo ignorat, ut excrescat quotidie nuptiarum numerus, quas uti libido temere conciliavit, ita brevi fastidium infidelitasque dissolvit i nihil autem sit miserabilius conditione sobolis, quae et parentum incuria aut etiam consue­tudine mala mature corrumpitur, et a profana institutione reipublicae imbibit pravarum opinionum virus. Domesticarum rationum labes labem socialium et politicarum tulit; maxime

Next

/
Thumbnails
Contents