A Győri Püspökség Körlevelei, 1902
Tartalomjegyzék
82 matura postulant, neque haec tam misera societatis humanae tempora; cui quidem ille a christiana disciplina institutoque discessus fortunarum morumque detrimenta adhuc magna peperit, maiora struit. Siquidem sanctum natura est, omniumque saeculorum memoria ratum, non posse religionis reverentiam deturbari publice, quin simul convictus humani prosperitas corruat. — In eiusmodi rerum asperitatibus, ad excitandos confirmandosque opportune animos opus esse arbitramur, huius quod cum Ecclesia geritur bellum, initia caussas multiplicemque exsequi naturam, quae perniciosa consequantur monere, medendi demonstrare vias. Itaque, licet referens quae saepe ediximus in hoc genere, pertineat usquequaque volumus, paternae caritatis plena, vox Nostra; neque ad filios modo catholicae unitatis feliciter compotes, sed ad eos etiam qui Nobiscum de fide dissident, vel qui ab ipsa plane sunt alieni: quippe universi omnes uti eodem sunt prognati Patre, ita ad idem summum invitantur bonum. Sitque ea vox testamenti instar, quo gentibus suprema salutis communis studia Nostra votaque, impendente iam exitu, commendamus. Veritatis iustitiaeque vindex, Ecclesia Christi adversa multa et aspera nunquam non pertulit. Ex quo enim instituit, quod acceperat ab Auctore suo munus, constabilire et propagare in hominibus regnum Dei, eosque ab amore fluxarum rerum ad immortalium traducere, necessario in offensionem humanae incurrit corruptae de- pravataeque naturae. Studia nimirum infesta sibi et inimica sensit cupiditatum, quibus responsandum viriliter esse ipsa edicebat. — Nec vero id acciderit homini Christiano novum, quando Christus alumnis disciplinae suae denuntiavit, omnia hostilia, dum mundus foret, usque passuros. Pervulgata sunt, quae ipsos dimissurus in orbem terrarum Evangelii praecones, monuit: persequentur vos; eritis odio omnibus propter nomen meum ; trademini ad reges et praesides; tradent vos in tribulationem et occident vos. Animosque de suo caperent exemplo voluit: si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.1 Adeo digna promeritis heic redditur merces! Iamvero huius tantae invidiae nemo aequus rerum aestimator caussam satis idoneam repererit. Urgente caritate immensa, demisit se abiecitque Christus ad humilitatem conditionis humanae; praecepta dedit sanctissima, plena solatii, apprime facta ad pacandos inter se copulandosque germanitate homines; opes gloriamque contempsit; iura nullius appetivit; aegris, calamitosis, aerumnosis benignissimus adfuit; denique aetatem omnem optime de hominibus merendo contrivit. Quodsi tamen factus is est, quod Simeon praecinerat fore, signum cui contradicetur,2 prodigium certe nequitiae, hic agnoscimus, atque eo immanius, quo iniuriosius. Porro Ecclesiam catholicam, Christi heredem muneris, custodem doctrinae mirumne sit eadem usam esse fortuna? Semper eadem constat saeculo perversitasi urgentibus pios impiis ab humani generis hoste profectis, cjuem ipsum inimicum De, ab initio rerum, principem huius mundi, sacrae appellant litterae. Hi scilicet, quoniam imperium Dei contumaciter abnuunt, nec denunciari sibi divinam patiuntur legem, nec omnino eos, qui rite denunciant, ferre possunt. Itaque coniurati Ecclesiam 1 Io. XV. 18. — * Luc. II, 31.