A Győri Püspökség Körlevelei, 1901

Tartalomjegyzék

5i per evangélium ego vos genui.1 Per collationem Baptismi vel sacramenti etiam poenitentiae parochus evadit pater spiritualis suorum fidelium. Sed quorum factus est parens utique spiritualis per sacramentum, fieret eorum peremptor, si non daret illis nutrimentum per verbum divinum. Sicut enim aedificium sine fundamento consistere, vel arbor sine radice virere fructusque producere non posset: ita nec fides in homine persistere fructusque virtuosae vitae germinare valeret sine solida religiosa institutione. Demonstravit seu probavit hoc iam S. Cyrillus, Hierosolymitanus Archiepiscopus, statim in sua procatechesi sub numero XI. dicens: Ne existimeSj catecheses esse communes homilias, hae quoque bonae — verum, si quid in illis hodie neglexerimus, crastino addiscimus. En vero, quae de lavacro regenerationis per ordinem traduntur documenta, si hodie negligantur, quando demum reparabuntur? Existima tempus esse plantationis arborum, nisi fodiamus et in altum excavemus, quandonam alias poterit rectius plantari, quod semel fuerit male plantatum? Aede- ficium quoddam catechesim esse'puta, nisi fodiamus et fundamentum ponamus, nisi, ordinata serie structurae, vinculis apte coniungamus domum, nequid laxum et hians reperiatur et ruinosa fiat aedificatio, in irritum cadet omnis prius susceptus labor; sed oportet ex ordine lapidi lapidem imponi et angulum ad angulum consequi et superfluis erasis, ita demum aequabilem aedificationem exurgere; ad eundem modum afferimus tibi tamquam lapides scientias, audire oportet, quae ad Deum viventem spectant, audire, quae ad indicium, audire necesse est de Christo; audiendum de resurrectione. Et alia multa de ordine dicuntur, quae quidem nunc sparsim referuntur, tunc autem suo loco apte disposita proferuntur, si non haec in unum colligas ac memoria priora et posteriora complectare, aedificabit quidem architectus, tu vero fragile et caducum habebis aedificium.2 Ex quibus clare videri potest imperfectam manere hominis religiosam scientiam, basique firma destitui, sine catechetica institutione. Nihilominus tamen in aevum verum manet, quod effatus fuit Sapientia ipsa dicens: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.3 Per Baptismum confertur quidem homini gratia sanctificans, infunditurque ei copia etiam virtutum, attamen virtutum haec semina animae eius implantata, sunt adhuc semina dormientia, quae per verbi Dei praedicationem ad vitam vocari et ad operationem excitari debent, sicut semina frugum terrae mandata, in se quasi mortua, per humorem terrae accendentibus radiis solis ad vitam vocantur et virescere maturescere incipiunt. Sapienter hinc monet Cone. Provinciale Colocense: Summa igitur res est: ut anima a Deo et pro Deo creata in ipsis intelligentiae auspiciis praeveniatur monitis salutis, mature imbuatur rebus divinis, ne subintrent mundus et diabolus, suisque illecebris eam occupent, captivamque teneant.4 Vehementer inculcat hoc negotium sacrosancta Synodus Tridentina animarum curatoribus dicens: Archipresbiteri quoque Plebani et quicunque Parochiales vel alias curam animarum habentes Ecclesias quocunque modo obtineant per se vel per alios idoneos (si legitime impediti fuerint) diebus saltem dominicis et festis solemnibus plebes 1 I. Cor. IV. 15. — 2 S. Cyrilli Opera. Parisiis 1857. pag 351. — 8 Joann. XVII. 3. — * Coee. Prov. Colocense 1863. Tit. VI. c. V.

Next

/
Thumbnails
Contents