A Győri Püspökség Körlevelei, 1901

Tartalomjegyzék

52 sibi commissas pro sua et earum capacitate pascant salutaribus verbis, docendo ea, quae omnibus scire necessarium est ad salutem, annunciando quoque eis cum brevitate et facilitate sermonis vitia, quae eos declinare et virtutes, quas sectari oportet, ut poenam aeternam evadere et coelestem gloriam consequi valeant.1 Pro earum capa­citate. Inde patet parvulis in Christo juxta S. Paulum lac esse potius dandum, non vero escam ministrandam.2 Concio adultis adaptata prolium indigentiis non respon­det. Quapropter eadem Synodus quoad puerorum instructionem specialiter haec praescribit: Episcopi saltem diebus dominicis et festis diebus pueros in singulis parochiis fidei rudimenta et obedientiam erga Deum et parentes diligenter ab iis, ad quos spectabit, doceri curabunt, et si opus fuerit etiam per censuras ecclesiasticas compellent, non obstantibus privilegiis et consvetudinibus.3 Haec decreta clero Provinciae Strigoniensis in synodo Provinciali sub Cardinali et Primate Francisco Forgách Tyrnaviae anno 1611 celebrata pariter proclamata et injuncta fuerunt. Capite enim III. Nro XII. haec dicit: Parochi diligenter incumbant tenerae aetatis instructioni. Diebus festivis a prandio hora statuta curent, ut conveniant pueri ac puellae ad templum, ibique Christianam doctrinam eis tradant, quae tali ordine institui debebit. Habeant nomina omnium suae Parochiae ad capessendam doctrinam idoneorum. Deinde viros aliquos bonos permoveant, ut in re tam salutari Parochum adjuvent, qui et instigare caeteros poterunt, ut suos liberos instrui velint, et suo tempore ad templum cogant. Similiter vetulas deputent, quae puellas ad templum deducant. Quodsi qui nollent suos liberos accedere, Ecclesiasticis poenis compelli debebunt. Ubi in templum convenerint, canent ut imprimis Pater noster, Ave Maria, Credo, Decalogum, Praecepta Ecclesiae. Successu temporis opera misericordiae etc. prout in catechismo habetur, edocebuntur. Quodsi qui grandiores etiam haec nesciant, eos (proponendo quam indigna ac Deo ingrata res sit capita et cardines Christianae religionis ignorare) inducent, ut et ipsi haec addiscant. Et saltem Oratio­nem Dominicam, Salutationem Angelicam, Symbolum Apostolorum ac decem Dei praecepta scire unusquisque eorum deberet, qui christano nomine gloriantur. Quare si parochus aliquo modo advertat, aliquem haec ignorare, serio iniungat, ut ista addiscat. Quia vero haec tenerioris aetatis institutio majoris est momenti, quam torte videri possit: Archidiaconus tempore visitationis diligentissime investigare debebit, an in hac admittatur defectus ? Et si quid negligentius actum animadvertat, ipsé­mét inchoato per se hoc pio opere, Parochos ad idem faciendum instruet inflamma- bitque. Insuper mensibus singulis eousque, dum res stabilita ac usu recepta fuerit, admononeat parochus episcopum de successu hujus tam sancti operis. In ecclesiis vero cathedralibus et collegiatis Episcopus vel Praepositus ex canonicis vel aliis ido­neum unum vel plures assignet, qui hoc munere fungi debeant.4 His concordant etiam recentiorum conciliorum Decreta. V. C. Cone. Prov. Strigoniense de anno 1858 de hac materia ita loquitur: Ut proinde scientia sanctorum in mentibus juven­tutis laete efflorescat ac ipsa religio virgineis fulgeat honoribus, non aliud erit necesse, quam ut sacerdotes, quibus cura scholarum ex officio incumbit et deman­1 Sess. V. C. II. de Ref. — * I. Cor. C. III. 1. — 3 Sess. XXIV. C. IV. de Ref. — * Rituale Stri- gonense. Budae. 1818. pag. XXII—XXIII. Confer. Acta et Decr. Syn. Stríg. D. P. Pázmány MDCXX1X 4-a Oct. pag 52.

Next

/
Thumbnails
Contents