A Győri Püspökség Körlevelei, 1901

Tartalomjegyzék

50 Nr. 56r. Reflexiones super canoni- zatione B. Jann. De la Salle. SS. DD. Papa Leo XIII., qui clavum Ecclesiae iortiter tenet sapienterve regit, quique ex alto humana recte intuetur, nuperrime B. Joanni Baptistae De la Salle, sacerdoti quondam et canonico Rhemensi, Christianarum scholarum funda­tori, sanctorum honores attribuit; certe non ideo tantum, ut merita virtutum eius his in terris etiam praemiaret nobisque eum patronum et potentem intercessorem desig­naret: sed, ut eum ceu paradigma quoque nobis proponeret, quem non solum admirari laudibusque extollere, verum etiam sequi imitarique liceret oporteretque. Joannes De la Salle Christianas fundavit scholas; hoc merito assequutus est sedes beatas. Exemplo praemioque suo iam obtento nos invitat, ut sequamur vestigia eius et Christianas scholas pariter fundemus, conservemus foveamusque; omnis spes reipublicae christianae enim in aeducatione pubis scholasticae evangeli- cis principiis conformi sita est. Nemo enim potest aliud fundamentum ponere praeter id, quod positum est, quod est Christus Jesus.1 Christiana tamen aedu- catio hodiernis temporibus sine chnstianis scholis vix ac ne vix quidem fieri potest, qualis vero erit iuventutis aeducatio, talis futura erit eius religio. Adversarii hinc nostri omnem movent lapidem, ut scholam, genuinam hanc ecclesiae filiam, de sinu eius tollant novamque generationem ab ea alienam faciant, imo ei adversam etiam reddant. Hoc fit per institutionem scholarum neutralium et laicarum. De his dixit Dominus: Qui non est mecum, contra me est et qui non colligit dispergit.2 Pericula ex his in utramque' rempublicam redundantia non oportet hic longius exponere. Caeterum de his sententiam iam tulit, qui ceu Lumen de coelo desuper datus est nobis, infallabilis magister, ut infra audiemus. Qui ergo audiendus erit nobis. Quapropter omnes et singuli DD. curiones et magistri verba eius cordi sumentes, memoresque officii ac iuramenti sui, sancte coram Deo spondeant, ne latum quidem unguem ex iuribus Ecclesiae cedere dimittereve et religiosas scholas incolumes in possessione perfecta et plena se retinere velle. Leges patriae de anno 1868. hoc permittunt. Aliqua solertia et vigilantia hoc fieri etiam potest. Nemo animum ob difficultates despondeat, et sibi quilibet alios strenuos milites pro exemplo proponat et sibi dicat: Potuerunt hi et hae, quare tu non Augustine. Et media ad hunc finem conducentia intra commendata alacriter arripiat. Ad hoc autem, ut scholae nostrae praesertim triviales vel etiam normales, non tantum nomine, verum etiam omine sint christiano-catholicae, id est, tum quoad doctrinam, disciplinam morumque integritatem et omnigenam suam disposi­tionem, tum praesertim quoad spiritum quoque, plura circa eam observanda erunt. Omnis enim gloria filiae regis ab intusJ Nostris scholis religio christiano- catholica quasi regina praesidet. Dehonestat et contemnit ille religionem, qui ei primas partes non tribuit. Juventuti christiano-catholicae ante omnia debetur conformis cate- chetica institutio tam in ecclesia, quam in scholis et quidem tum principiis fidei, tum regulis didacticae accomodata. Hoc praecipit iam sana ratio, hoc ex rei natura quoque sequitur. Recte dixit S. Apostolus gentium ad Corinthios: Si decem millia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu 1 I. Cor. III. 11.— 3 Lucae XI. 23. — 3 Ps. XLIV. 14.

Next

/
Thumbnails
Contents