A Győri Püspökség Körlevelei, 1901
Tartalomjegyzék
47 scholarum Christianarum a poliomielite chronica transversa lumbari et ab ulceribus in crure. Reliquum ergo erat, ut in generalibus sacrae Rituum Congregationis Comitiis dubium proponeretur: An tuto procedi possit ad solemnem B. Joannis Baptistae De la Salle canonizationem. Id factum die XXIX. Maji anno superiore; omnesque, quotquot aderant, tum Dilecti Filii Nostri S. R. E. Cardinales, tum eiusdem Congregationis sacris tuendis ritibus Consultores, suam protulere sententiam. Qua rite excepta, Nos ipsi, post imploratum a Deo auxilium, die II. Julii eodem anno, Dominica VI. post Pentecosten, solemniter ediximus: Tuto procedi posse ad solemnem B. Joannis Baptistae De la Salle Canonizationem. His omnibus praemissis et constitutis, ut in solemnissima caeremonia cuncta, quae a Praedecessoribus Nostris ad eius celebritatem et decus sapienter praescripta sunt, felicem exitum obtinerent: primum S. R. E. Cardinales universos, die XIX. Aprilis labente anno, sententiam quemque suam prolaturos, in Consistorio Nobis adesse iussimus: qui, dilecto filio Balthassar Capogrossi Guarna, Consistorialis aulae advocato de gestis Beati Joannis Baptistae dicente audito, Nos ad legitimam huius causae definitionem uno ore cohortati sunt. Curavimus interea, ut non viciniores solum Episcopi, sed remotissimi quique de tanta solemnitate, per litteras a sacra Concilii Congregotione in id datas, admonerentur, ut Nobis, si facultas esset, adstarent sententiam item suam prolaturi. Qui cum ex regionibus universis non pauci convenissent: causa probe cognita tum ex iis, quae gesta eo usque fuerant, praesertim in publico Consistorio coram Nobis, ut diximus, tum ex Actis sacrae Rituum Congregationis, quorum exemplar singulis est traditum: in Consistorio semi- publico, die x. Maji hoc anno, pariter coram Nobis coacto, in eandem omnes, ac Dilecti Filii Nostri S. R. E. Cardinales, ivere sententiam. Cujus rei instrumenta publica, a dilectis filiis sedis Apostolicae Notariis confecta, in tabularium sacrae Rituum Congregationis illata sunt. Solemni igitur Canonizationi celebrandae diem praefinivimus XXIV. Maji, qua die memoria D. N. Jesu Christi, triumphato humani generis hoste, in coelum ascendentis hoc anno recolebatur. Interea tamen, communi indicto jejunio, fideles vehementer hortati sumus, ut ferventes ingeminarent preces, iis praesertim in templis, ubi Sacramentum augustum publice adorandum ex praescripto exponeretur: ideo videlicet, ut et ipsi ex tanta ceremonia uberiores perciperent fructus, Nobisque in tam gravi officii Nostri munere Spiritus Sanctus benignus adesset. Advenit demum auspicatissima dies et optatissima. Quamobrem cuncti tum saecularis tum regularis cleri Ordines, cuncti Romanae Curiae Praesules et Officiales, omnes denique, qui Romae aderant, Venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales, Patriarchae, Primates, Archiepiscopi, Episcopi, Abbates in Vaticanam Basilicam, cultu magnifico ornatam, convenerunt : Nosque, iis omnibus solemni supplicatione praeeuntibus, eamdem ingressi sumus. Tunc vero dilectus Filius Noster Cardinalis Cajetenus Aloisi-Masella pro-Datarius et S. Rituum Congregationis pro-Praefectus itemcjue Canonizationi huic procurandae praepositus, perorante dilecto Filio Philippo Pacelli Consistorialis Aulae Advocato, vota Nobis precesque detulit sacrorum Tribus Consistoriis, secreto, publico et semipublico habitis, Patres Cardinales unanimes Sum. Pontificem rogant de Canonizatione B. Joannis Baptistae peragenda. Indicitur ieiunium, dies praefinitur. i i Canonizatio solemnis a Leone Pp. XIII. in Basilica Vaticana 34 Maii An. Sacr 1900 peragitur. 1 L