A Győri Püspökség Körlevelei, 1901

Tartalomjegyzék

48 Decretum. Adhortatio. Antistitum universaeque scholarum Christianarum Familiae, ut Beatum Joannem Baptistam De la Salle, una cum Beata Rita a Cassia, in Sanctorum numerum referremus. Quod cum iterum ac tertio memorati Cardinalis Aloisi-Masella et Nostrae Consistorialis Aulae Advocatus instantius et instantissime fecissent, Nos, coelesti Lumine ferventer implorato, »Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad catholicae fidei incrementum et decus, auctoritate Domini Nostri Jesu Christi, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione et voto venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, necnon Patriarcha­rum, Primatuum, Archiepiscoporum consilio, praedictum Joannem Baptistam De la Salle, Congregationis scholarum Christianarum Presbyterum Fundatorem, Sanctum Confessorem esse diximus«. Ei vero, Decreto eodem, sociavimus B. Ritám a Cassia, Sanctimonialem professam Ordinis Eremitarum Augustinensium, Jesu Christi imita­tione et amore necnon virtutum omnium laude ac miraculorum gloria celeberrimam. Memoriam porro S. Joannis Baptistae De la Salle, quotannis die decimaquinta Maji recolendam, in Martyrologio Romano notari mandavimus, et Christifidelibus, qui eo die exuvias ejus venerati fuerint, indulgentiam septem annorum totidemque quadra­genarum perpetuo concessimus. Denique de tanto beneficio gratias Deo Optimo Max/mo ex corde egimus Sacroque solemni adfuimus, quod venerabilis Frater Noster Aloisius Oreglia Cárdinalis Decanus et Episcopus Ostiensis et Veliternus fecit. Post Evangelii lectionem, Clerum populumque homilia alloquuti sumus, hortantes, ut non modo Apostolorum Principes, sed Sanctos etiam novensiles, spei pleni et cari­tatis, sibi, Ecclesiae, societati hominum universae propitios mererentur. Postremo plenariam cunctis adstantibus peccatorum indulgentiam amantissime impertiti sumus. Hasce vero litteras sub Plumbo expediri mandavimus. Benedictio igitur et claritas et gratiarum actio sit Christo Deo, humani generis Restitutori, qui servum fidelem, Joannem Baptistam De la Salle, gloriae suae splendore illustravit nobisque providens proposuit, ut scire melius possimus supere­minentem scientiae caritatem Christi, ut impleamur in omnem plenitudinem Dei. Hac nempe supereminenti Christi scientiae caritate incensus Joannes Baptista familiam, dignitates, opes, quin et seipsum animose posthabuit, suaque faciens Christi Domini verba: Sinite parvulos venire ad me, gratuitae popularis juventu­tis ad religionem et bonas artes institutioni se totum impendit. Hoc fecit perfecitque in virtute Dei, per arma justitiae a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam. Adeo vero in omnem plenitudinem Dei impletus est ut, futurarum aetatum divino instinctu necessitati prospiciens, nullum praeterierit insti­tuti genus, quod edocendae erudiendaeque adolescendae esset aptum. Quapropter, non solum pauperum scholas auxit numero, perfecit methodo ; sed primus omnium professionales, quas nunc dicunt, tum artibus tum commerciis exercendis scholas fundavit; itemque, quod maximae utilitatis est atque laudis, normalia instituta magi­stris formandis excogitavit, constituit; eisque, fide et animorum studio et amore Romanae Ecclesiae ducente, optimas sancivit leges normasque dedit, quae similibus deinde operibus quamplurimis exemplo eius invectis usui fuerunt ac porro sunt. — Habetis igitur, quotquot estis sancto magistrorum nomine digni, quem suspiciatis,

Next

/
Thumbnails
Contents