A Győri Püspökség Körlevelei, 1901

Tartalomjegyzék

46 Duo miracula ad impetrandam Beati Canoniza- tionem propo­nuntur approbanda. perfectaeque sanationis fratris Adelminiani e Congregatione scholarum Christianarum ab ataxia locomotrice progressiva; Instantaneae perfectaeque sanationis decennis pueri Stephani de Suzanne a lethali bronchite capillari; Instantaneae perfectaeque sanationis Mariae Magdalenae Victoriae Ferry ab hydropericardite chronica insana­bili, aliis gravisssimis morbis complicata. De quibus, postquam triplici disceptatione a sacra Rituum Congregatione fuerunt cognita, Nos ipsi solemni Decreto constare ediximus Kalendis Novembribus anno MDCCCLXXXVII. Ad rem igitur conficien­dam unice supererat, ut dubium discutiendum proponeretur: An stante approbatione virtutum ac trium miraculorum tuto procedi posset ad solemnem Ven. Joannis Baptistae beatificationem. De ea re affirmative responsum in generali Coetu eius­dem sacrae^ Congregationis Rituum, in Vaticanis Aedibus XVII. Kal. Decembres MDCCCLXXXVII. habito coram Nobis; qui idcirco, v. Kalendas, decrevimus: Tuto procedi posse ad solemnem Venerabilis Servi Dei Joannis Baptistae De la Salle beatificationem. Et haec reapse ad Vaticanum solemniter peracta fuit die XIX. Februarii anno MDCCCLXXXVIII. Post illa, alia atque plura, Beato novensili deprecante, placuit Deo patrare miracula. Ex quibus duo electa et proposita ad Canonizationem impetrandam. Primum accidit Leopoldo Tayac adolescenti in Ruthenensi Galliarum Collegio edu­cationis causa commoranti. Hunc, anno MDCCCLXXXVIII, dira incessit pneumoni­tes quam, quia sanguinem infecisset, sanari nullo pacto posse iudicavere medici. Morbi gravitate vix cognita, collegii Moderator preces ad beatum De la Salle statim adhiberi iussit. At morbus saevior factus; accessere quin imo convulsiones dirae, quibus miseri adolescentis animus turbabatur penitus et corpusculum horrendum in modum jactabatur. Spem tamen non despondit Moderator, sed monuit suos precibus instandum impensius. Haec inter puero iam animam agenti mater aderat: cum repente aegrotus expergefactus illam suavi obtutu respicit, agnoscit, seque sanum profitetur. Teterrimi morbi symptomata evanuisse advocati medici mirantes testati sunt. Contigit miraculum alterum anno eodem in religiosa domo vulgo Maison- neuve prope Marianopolim. Netheelmus e Sodalicio scholarum Christianarum, ob laesam spinam, tam gravem contraxerat poliomielitem ut absoluta prorsus para­plegia laboraret, crucibus praeterea non modo inflatis, sed alte vulneribus affectis. Orabat miser, ut coelitus auxilium ferretur; sed frustra; cum Superior illi suasor fuit, ut ad Beatum Fundatorem confugeret. Paruit Netheelmus; et postquam sancta de altari libaverat, dum acerrime doloribus torqueretur, ad Beatum conversus: Si vis, exclamavit, tu potes me sanare. Dixerat: illico in crura vis rediit; abiecto baculo, certo gradu Netheelmus incedit, nullo vulnerum vestigio servato. Miraculorum adprobatio, et generalia j comitia deTuto. De his igitur miraculis postquam triplici, ut iura ferunt, actione discepta­tum esset, Nos, die XXX. Aprilis superiore anno, solemniter decrevimus : Constare de duobus propositis miraculis: Instantaneae videlicet perfectaeque sanationis Leo- poldi Tayac a gravissima pneumonite cerebralibus atque letiferis stipata symptoma­tibus; et Instantaneae perfectaeque sanationis Fratris Netheelmi e Congregatione

Next

/
Thumbnails
Contents