A Győri Püspökség Körlevelei, 1901

Tartalomjegyzék

43 Vir mitissimus omnia benigne tulit, nihilque ideo de studio divinae gloriae remisit. Gliscebat eo tempore per Galliae urbes Janseniana haeresis lateque mentes inficiebat. Joannes igitur, cui sanctum semper fuit Romani Pontificis auctoritatem vereri iussaque facere, in Jansenii errores profligandos toto nisu insurrexit. Ratusque haud melius securitati alumnorum sui instituti se posse prospicere, quam si illos Romanae Cathedrae arctissime devinciret; anno MDCC, quum nempe familia eius maxime tempestatibus iactaretur, binos e suis Romam venire iussit, quorum alter Gabriel Drolin fuit, qui viginti ipsos et octo annos in Urbe versatus est legiferi Patris mandata constanter faciens. Quae quidem ad haec capita reduci placuit : Ut consociationis arbor illic figeretur, ubi radices agere vale­ret altius, scilicet in unitatis centro subque oculis et auspiciis Apostolicae sedis : Ut cum Romana Ecclesia ipso veluti corpore arctius coniungeretur, quae nec defi­cere neve errare unquam potest, portis inferi frustra contra enitentibus : Ut a Christi Vicario regularum approbatio veniaque tria religiosorum vota emittendi impetra­retur : Ut sibi suisque Pontifex bene precaretur facultatemque faceret Christianam catechesim, Episcopis annuentibus, docendi : Ut demum apud Pontificem Maximum suae quasi fidei vadem haberet obedientiaeque sponsorem. Praeclara sane mandata sanctoque digna viro ; qui etsi quidquid iniuriarum inferretur tolerabat patientissime, hanc tamen toto nisu a se repellebat, si Romanae Cathedrae infestus per calum­niam traduceretur. Missos a Joanne Baptista alumnos benignissime excepit Clemens XI. eisque scholam moderandam attribuit, quod et alii post illum Decessores Nostri fecerunt. Interea, quum adhuc Parisiis a laicis magistris in scholarum Christianarum Fratres turbaretur, Joannes Baptista Rothomagum advocatus est anno MDCCV. ubi, magnis superatis difficultatibus, ludos aliquot pueris gratis excipiendis aperuit. Paulo post tirocinium in pagum Saint Yon, prope eandem urbem, transtulit, inque adiectis aedi­bus magisteria mercaturae atque artium instituit primus. Adolescentes etiam corri­gendos suscepit; quos suaviter simul fortiterque moderans ad meliorem frugem adduxit. Haec inter, Deo favente, Joannis Baptistae institutum augescebat, Carnuti, Caleti, Trecis, Avenione, Divione, Massiliae, Mimati, Alesiae, Gratianopoli, Molinis, Versaliis aliisque in locis sodales felici exitu desudabant. At persecutio deesse non poterat, iis qui pie volebant vivere in Christo Jesu. Massiliae Joannes, optime a civitate exceptus, cum Jansenianos, de Romano Pontifice obloquentes, publice seve- reque redarguisset, horum in se atque suos invidiam concitavit. Quamobrem, eis agentibus, qui iniuriosum etiam libellum in beatum virum ediderunt, Fratrum familia ad extremam primum inopiam devenit: mox vero quot-quot erant amici, quin et nonnulli ex alumnis Joannem deseruerunt, imprudentiam eius causantes immodicumque ardorem. Sic ipse igitur Parisiis per calumniam damnatus, Massilia pulsus, derelictus ab omnibus, moerentissime vivebat ; tantamque familiae cladem noxarum suarum caussa evenisse reputans, Gratianopolim petiit, ut ibi divino placando Numini vacaret, sive noctes orando ducens, sive austeritatibus solito severioribus in se saeviens. Interea puerulos demissione maxiina docebat et, alumnorum instituti utilitatibus pro- piciens, mittebat, qui eos inviseret et libros eorum usui conscribebat. — Ecce autem In Jansznii er­rores insurgit, Cathedrae Petri fide et obidien- tia adhaeret ar­ctissime. An. 1705. Ro­thomagum ad­vocatus pueris gratis excipien­dis ludos aperit. Tirocinium in pagum Saint- Yon transfert. Adolescentes corrigendos suscipit. Plurimis in lo­cis, propagato Instituto, Jan­seniana perse­cutio in eum effervet, per ca­lumniam da­mnatur, Sodales commonefacit, de veneno Jan- seniano, Bullae Unigenitus fir­missime paret, regulam fidei ex ea recipit tu­tissimam.

Next

/
Thumbnails
Contents