A Győri Püspökség Körlevelei, 1901

Tartalomjegyzék

42 Seminarium urbanum veluti tirocinium, alterumque ruralibus magistris for­mandis, fratribus patere voluit. Anno IÓ8Ó, constituta ex legibus Socie­tate, supremum regimen sponte dimittit. Id Vicarii generales improbaDt et rursus suscipere munus cogitur. Lutetiae Pari­siorum Scholas ordinat, alias aperit, tiroci­nium suis con­dit, Scholas do­minicales pro operariis fundat Seminarium ma­gistris ruralibus formandis stabi­lit, Collegium nobilium Hiber- nensium mode­ratur. Multa, quae mi­tissimus Joan­nes perpessus est. Nihil de stu­dio divinae glo­riae remittit. leni erectoque animo ferebat. Injurias et probra clementer excipiebat, laetus, quod ita Christum pro se opprobriis saturatum imitari aliquatenus daretur. Coram Deo assidue ambulans, quidquid vacui supererat temporis et noctes saepe integras orando insumebat. Tantarum virtutum fama permoti, multi viro Dei sese discipulos addixere; quorum erat studium magistrum pro viribus aemulari. Ipse vero totus erat in illis instituendis tum religiose vivendi, tum rite docendi ratione. Quorum cum nonnulli juniore essent aetate, seminarium eis ac veluti tirocinium condidit, ubi aptius ad susceptum vitae institutum erudirentur. Ne autem ruricolarum pueri paratum urbanis subsidium desiderarent, eodem tempore Dei famulus seminarium aliud patere voluit, ruralibus magistris formandis; quod initium fuit atque exemplum scholarum, quas serius normales dixerunt, maximi sane religioni et reipublicae emolumenti. Haec inter Joannes primum generalem coetum instituti sui alumnorum celebravit. Praemisso sacro recessu, multa ibi agitata et statuta de regulis, de amictu, de votis nuncupandis. Tum festo die Trinitatis augustae, Legifer ipse una cum duodecim fratribus temporario obedientiae voto sese obstrinxerunt; quod postea, decennio elapso alteroque coetu habito, perpetuum nuncupaverunt. Anno MDCLXXXVI, quum jam scholarum Christianarum Societas, datis etiam legibus, constituta videbatur, Joannes Baptista, ut erat sui despicientissimus, alium sibi in supremo regimine sufficiendum censuit. Obstitere primum fratres, quos ideo advocaverat; at demum, viri sancti moerorem miserati, in ejus locum fratrem LHeureux fecerunt, cui statim Legifer, primus et in exemplum, paruit. Id tamen cum Rhemenses generales Vicarii minime probassent, Joannes depositum munus iterum suscipere coactus est. Qui dubitans ne ideo id fieret, quia frater LHeureux sacerdotio auctus non esset, de eo initiando cogitare coepit. At is paulo post moritur. Cujus obitum reputans Dei famulus ideo evenisse, quod minime divino Numini placeret alumnos instituti sui ad sacerdotium evehi: haec duo lege sanxit, ne ulli Fratrum Christianarum scholarum Sacerdotium in posterum petere liceret, neve in eorum scholis latinae linguae magisterium esset. Anno MDCLXXXV1II. cum Lutetiae Parisiorum nova gymnasia condi placeret, advocatus Joannes eo cum sociis binis contendit. Ibi vero, non veteres solum scholas ordinavit, sed et alias aperuit; tirocinium suis in Valle Girardi con­didit; scholas dominicales pro operariis fundavit, earum praeludium, quae nunc sunt ;ad peculiares excolendas artes et ad perseverantiam christianae institutionis curan­dam; Seminarium, ut Rhemis, magistris laicis ruralibus formandis stabilivit; nutu demum Jacobi II. regis, Anglia extorris, collegium moderandum suscepit, in quo quadraginta nobiles ex Hibernia ephebi ad humanitatem omnem et ad catholicam pietatem excolerentur. Non haec tamen hostis humani generis quiete tulit; quin difficile dictu est, quot contra difficultates attulerit quantamque viro Dei invidiam conflant. Illatae lites a coetu magistrorum, qui suos deseri ludos dolebant; fratrum scholae depopulatae, per vim dimissae ; amissa amicorum benevolentia; tandem Joannes ipse a Superio­ribus ecclesiasticis, ob falsas accusationes, abire munere coactus, suffecto in eius locum externo homine, qui religiosos alumnos regeret.

Next

/
Thumbnails
Contents