A Győri Püspökség Körlevelei, 1901
Tartalomjegyzék
41 prima schola in Mauritiana paroecia fundata est, et paucos post menses altera ad S. Jacobi. Alumnis tamen confluentibus magistrorum copia deerat; addebatur quod Nielius, eorum veluti moderator, ferventiori, quam par esset, ingenio ferebatur ac frequentius aberat. Periculum Joannem non fugit; quapropter ut magistros in officio contineret, frequens eos invisebat monebatque ; deinde ut efficacius adjumento esset, illos, ad aedes suas, in unam domum collegit. Quia porro Nielium, docendo quidem parem, ast magistris formandis imparem cognovit, ne tota res corrueret, in eam Joannes devenit sententiam, ut magistros ipsos penes se haberet convictuque suo donaret; id quod, adhibito prius gravium virorum consilio, festo Praecursoris die MDCLXXXl exsequutus est. Quia tamen hoc propinqui, quasi indecorum nomini, indigne ferebant; sequenti anno eodemque die, in aedes alias cum magistrorum coetu commigravit, ubi Instituti sui sedem fixit. Hoc videlicet facto Deus ipse visus illius inclitae Congregationis fundamenta jecisse, quam catholicum ubique nomen merito suspicit, atque ipso ab exordio satanas et religionis osores, utpote sibi maxime infestam, aggredi totis viribus ac penitus labefactare conati sunt. Cujus quanta esset utilitas sapientibus quibusque statim patuit. Joanne curante atque obsecundante Deo, biennii spatio, Rethelii, Guisae, Laudini et in Castro Portiano scholae apertae sunt; quae, quod optimis magistris optimeque docentibus instructae, a confertissimo puerorum agmine celebrabantur, magno plane, non puerorum modo, sed rei sacrae ac civilis emolumento. Tot igitur curis distentus, Joannes, ut erat officii retinentissimus, canonicatu iterum abire statuit. Qua in re mens etiam erat alumnis suis exemplo praeire, paupertatem simul habendamque in Deo fiduciam omnem commendando. Egit eapropter cum Rhemensi Archiepiscopo de abdicando munere: is autem negare primum; tum, viri sanctimoniam et prudentiam miratus, annuit ea conditione, ut Ludovico fratri natu minori beneficium cederet. Joannes tamen, carni et sanguini minime acquiescens, propinquis aliisque frustra obmurmurantibus, Sacerdotem pium et inopem fratri praetulit. Neque id Dei famulo satis visum. Nam, ut ipse istitutique alumni omnem penitus sollicitudinem in Deum proficerent, re probe perpensa, quidquid sibi patrimonii obvenerat pauperibus erogare decrevit. Cui facto opportunam nactus est occassionem anno MDCLXXXIV, quo tempore summa fuit annonae caritas. Christum ipsum in pauperibus inspiciens, eos saepe de genu excipiebat. Quumque ita rem suam omnem distribuisset, ipse idem, probra hominum negligens, victum ostiatim emendicare coepit. Insanire quidem vir Dei prudentibus saeculi visus est; at Deus fiduciam ejus sic rependit, ut, toto biennio, quo arctior annona fuit, nihil Joanni alumnisque illius, ut ut egenis, defuerit nulloque alieno aere gravati sint. Qua Numinis providentia sanctus Legifer sollicite usus est ad suos in paupertatis amore firmandos, unde et humilitas nascitur, quae ceterarum virtutum mater est atque altrix. Eo ex tempore Joannes, quamvis viribus tenuis, severius vivendi genus amplexus est: nam rudi amictu et modico vilique cibo contentus, somnum carpebat perbrevem, cilicio et catena aculeis aspera, flagrisque ad sanguinem adhibitis membra atterebat. Infirmitates vero, graves saepe ac molestas, quibus afflictabatur, Prima Congregationis fundamenta a Deo, frustra Satana obsistente. Canonicatum abdicat annuente Archiepiscopo, Sacerdotem pium et inopem fratri praefert in cessione beneficii. Patrimonialia bona pauperibus libenter distribuit, fratres in paupertatis amore firmandos concitat. Severius vivendi genus amplectitur.